výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 135, 1-21

1 ALLELUIA. Laudate nomen Domini, laudate, servi Domini, 2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini eius, quoniam suave. 4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi. 5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. 6 Omnia, quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. 7 Adducens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit, producit ventos de thesauris suis. 8 Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. 9 Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in pharaonem et in omnes servos eius. 10 Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes: 11 Sehon regem Amorraeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan. 12 Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo. 13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. 14 Quia iudicabit Dominus populum suum et servorum suorum miserebitur. 15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. 16 Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. 17 Aures habent et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum. 18 Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis. 19 Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino; 20 domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino. 21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA.

Ž 135, 1-21





Verš 4
Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi.
Ex 19:5 - Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.
Dt 7:6 - quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
Tít 2:14 - qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.
1Pt 2:9 - Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:

Verš 7
Adducens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit, producit ventos de thesauris suis.
Jer 10:13 - Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae; fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis.
Jer 51:16 - dante eo vocem, multiplicantur aquae in caelo; qui levat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit et producit ventum de thesauris suis.

Verš 8
Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus.
Ex 12:12 - Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus.
Ex 12:29 - Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum.
Ž 78:51 - Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham.

Verš 9
Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in pharaonem et in omnes servos eius.
Ex 7:1 - Dixitque Dominus ad Moysen: “ Ecce constitui te deum pha raonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
Ex 8:1 - Dixitque Dominus ad Moysen: “ Dic ad Aaron: Extende ma num tuam cum baculo tuo super fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti ”.
Ex 9:1 - Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Ex 10:1 - Et dixit Dominus ad Moy sen: “ Ingredere ad pharao nem: ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum,
Ex 14:1 - Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:

Verš 10
Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes:
Joz 12:1 - Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam Arabae.

Verš 12
Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo.
Ž 78:55 - Et eiecit a facie eorum gentes et divisit eis terram in funiculo hereditatis et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.

Verš 13
Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
Ž 102:12 - Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui.

Verš 14
Quia iudicabit Dominus populum suum et servorum suorum miserebitur.
Dt 32:36 - Iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur; videbit quod infirmata sit manus, et defecerint clausi ac liberati.

Verš 15
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Ž 115:4 - Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

Z 135,1 - Porov. Ž 134,1.

Z 135,4 - Izraelský ľud sa viac ráz nazýva "vlastníctvo" (Dt 7,6), vec, ktorá je zvláštnym spôsobom Pánova (Ex 19,5; Dt 14,2; 26,18).

Z 135,5 - "Že náš Boh je nad všetkými bohmi"- nanajvýš možno pripustiť, že žalmista hovorí za pohanov, akoby povedal: Pán je aj nad tými, ktorých pohania považujú za bohov (porov. Ž 97,9), ale v skutočnosti nie sú ničím (15-18).

Z 135,7 - Blesky oznamujú blížiacu sa búrku a sprevádzajú ju - "bleskami vyvoláva dážď" (Gn 7,11; 28,17; Iz 40,22; Jób 26,11; Ž 24,2; 29,3; Zach 10,1 n. atď.).

Z 135,15-18 - Porov. Ž 115,4-8.

Z 135,19-20 - Porov. Ž 118,1-4.