výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 148, 1-14

1 ALLELUIA. Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis. 2 Laudate eum, omnes angeli eius, laudate eum, omnes virtutes eius. 3 Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae lucentes. 4 Laudate eum, caeli caelorum et aquae omnes, quae super caelos sunt. - 5 Laudent nomen Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt; 6 statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit. 7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, 8 ignis, grando, nix, fumus, spiritus procellarum, qui facit verbum eius, 9 montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, 10 bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae. 11 Reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, 12 iuvenes et virgines, senes cum iunioribus 13 laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius. Magnificentia eius super caelum et terram, 14 et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA.

Ž 148, 1-14





Verš 1
ALLELUIA. Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis.
Zjv 5:13 - Et omnem creaturam, quae in caelo est et super terram et sub terra et super mare et quae in eis omnia, audivi dicentes: “Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum ”.
Lk 2:14 - “ Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ”.

Verš 14
et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA.
Ž 132:17 - Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo.

Verš 5
Laudent nomen Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt;
Gn 1:6 - Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”.
Ž 33:6 - Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Ž 33:9 - Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt.

Verš 6
statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
Ž 104:5 - Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in saeculum saeculi.
Ž 119:91 - Secundum iudicia tua permanent hodie, quoniam omnia serviunt tibi.
Jób 14:5 - Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit,
Jób 14:13 - Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?
Jób 26:10 - Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.
Jób 38:33 - Numquid nosti leges caeli et pones scripturam eius in terra?
Jer 31:35 - Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare, et fremunt fluctus eius, Dominus exercituum nomen illi:
Jer 33:25 - Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui,

Verš 13
laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius. Magnificentia eius super caelum et terram,
Prís 18:10 - Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit iustus et exaltabitur.
Iz 12:4 - Et dicetis in die illa: “ Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius.

Z 148 - Celý svet je Božím dielom, preto má všetko tvorstvo oslavovať Pána.

Z 148,1-7 - Pánova chvála má začať na nebesiach. Pána majú chváliť v prvom rade nadzemské bytosti, anjeli. Anjeli sa volajú aj "nebeské mocnosti" alebo nebeské "voje" (Ž 33,6 atď.).

Z 148,14 - Všetko tvorstvo má chváliť Pána aj kvôli Izraelu, ktorý Pán vyslobodil z poddanstva, dal mu veľkú moc - dosl. "povýšil jeho roh" (Ž 18,3; 75,11 atď.) - a spojil sa s ním úzkym zväzkom zmluvy.