výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 7, 1-18

1 Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam. 2 Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me, 3 ne quando rapiat ut leo animam meam discerpens, dum non est qui salvum faciat. 4 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, 5 si reddidi retribuenti mihi mala et exspoliavi inimicum meum dimittens inanem, 6 persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat. 7 Exsurge, Domine, in ira tua et exaltare contra indignationem inimicorum meorum et exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti. 8 Et synagoga populorum circumdabit te, et super hanc in altum regredere: 9 Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me. 10 Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda et renes Deus iustus. 11 Adiutorium meum apud Deum, qui salvos facit rectos corde. 12 Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos dies. 13 Nonne iterum gladium suum exacuit, arcum suum tetendit et paravit illum? 14 Et paravit sibi vasa mortis, sagittas suas ardentes effecit. 15 Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem; 16 lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam, quam fecit. 17 Convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet. 18 Confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini Altissimi.

Ž 7, 1-18





Verš 9
Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me.
1Krn 28:9 - Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum, proiciet te in aeternum.
Jer 11:20 - Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Jer 17:10 - Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum.
Jer 20:12 - Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Zjv 2:23 - Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.

Verš 14
Et paravit sibi vasa mortis, sagittas suas ardentes effecit.
Jób 15:35 - Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et venter eius praeparat dolos.
Iz 59:4 - Non est qui invocet iustitiam, neque est qui iudicet vere; confidunt in nihilo et loquuntur vanitates: conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem.

Verš 15
Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem;
Jób 4:8 - quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos,
Ž 9:15 - ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion, exsultem in salutari tuo.
Ž 10:2 - Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
Prís 5:22 - Iniquitates suae capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.
Prís 26:27 - Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum.
Kaz 10:8 - Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber.

Z 7,1 - Kto je Kúša? Pravdepodobne bol to jeden zo Šaulových dvoranov alebo vodcov, ktorí nenávideli Dávida a za každú cenu sa snažili zbaviť sa ho.

Z 7,7 - "Vystúp na súde, ktorý si ty nariadil", značí skutočnosť, že Boh dobrých ochraňuje a zlých tresce, ale tu môže byť aj náznakom všeobecného súdu, ktorý proroci volajú "dňom Pánovým", tým viac, že v nasledujúcom verši prechádza myšlienka od súdu nad jednotlivcami na súd všeobecný.

Z 7,9 - "Súď ma, Pane, podľa mojej spravodlivosti". Žalmista prichádza pred trón Sudcu a dôverujúc v svoju nevinnosť, žiada o rozsudok. Hovorí nielen za seba, ale za všetkých spravodlivých. Tu treba vidieť aj centrálnu ideu celého žalmu.