výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 137, 1-9

1 Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. 2 In salicibus in medio eius suspendimus citharas nostras. 3 Quia illic rogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et, qui affligebant nos, laetitiam: “ Cantate nobis de canticis Sion ”. 4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? 5 Si oblitus fuero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera mea; 6 adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non praeposuero Ierusalem in capite laetitiae meae. 7 Memor esto, Domine, adversus filios Edom diei Ierusalem; qui dicebant: “ Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea ”. 8 Filia Babylonis devastans, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis; 9 beatus, qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram.

Ž 137, 1-9





Verš 8
Filia Babylonis devastans, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis;
Jer 50:15 - Clamate adversus eam; ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta eius, destructi sunt muri eius, quoniam ultio Domini est; ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei.
Jer 50:29 - Convocate in Babylonem sagittarios, omnes, qui tendunt arcum; consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia, quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israel.
Zjv 18:6 - Reddite illi, sicut et ipsa reddidit, et duplicate duplicia secundum opera eius; in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.

Verš 3
Quia illic rogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et, qui affligebant nos, laetitiam: “ Cantate nobis de canticis Sion ”.
Ž 79:1 - PSALMUS. Asaph. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in ruinas.

Verš 7
Memor esto, Domine, adversus filios Edom diei Ierusalem; qui dicebant: “ Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea ”.
Jer 49:7 - Ad Edom. Haec dicit Dominus exercituum: “ Numquid non ultra est sapientia in Theman? Periit consilium a prudentibus, inutilis facta est sapientia eorum.
Ez 25:12 - Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem, ut se vindicaret de domo Iudae, peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis,

Z 137 - Pretože sa v žalme hovorí o babylonskom zajatí ako o minulosti, a z druhej strany sa veľmi živo opisuje postavenie deportovaných, autori sú zajedno v domnienke, že vznikol v prvých rokoch po návrate z babylonského zajatia.

Z 137,1 - Izraeliti bývali niekde pri kanáloch, ktoré spájali Eufrat a Tigris. Aj prorok Ezechiel mal svoje videnie pri rieke Chobar, čo bol pravdepodobne tiež kanál niektorej z dvoch spomenutých riek (Ez 1,1).

Z 137,5-6 - Spievať radostné piesne v cudzej krajine značilo by toľko, ako zabudnúť na svoju vlasť, na Jeruzalem.

Z 137,7-9 - Jeruzalem nebol všetkým odvlečeným len vlasťou, hlavným mestom krajiny, znamenal pre nich čosi viac. Jeruzalem bol aj Pánovým sídlom, bolo to sväté mesto, Božie mesto.

Z 137,7 - Keď Chaldejci dobyli Jeruzalem (587), Edomčania im pomáhali plieniť a vraždiť jeho obyvateľov (Ez 35,10.12.15; Abd 1,10-16; Jer 49,7-22).

Z 137,8-9 - Babylon volá "Babylonskou dcérou", pomenovanie bežné v SZ (Iz 47,1). O vraždení nevinných detí po dobytých mestách často čítame vo Svätom písme (2 Kr 8,12; Oz 10; Nah 3,10). Tieto ukrutnosti pre babylonských obyvateľov predpovedal Izaiáš 13,16-18; 14,21; Jeremiáš 25,12.