výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 1, 1-22

1 Haec sunt nomina filiorum Is rael, qui ingressi sunt Aegyp tum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt: 2 Ruben, Simeon, Levi, Iuda, 3 Issachar, Zabulon et Beniamin, 4 Dan et Nephthali, Gad et Aser. 5 Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat. 6 Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa, 7 filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram. 8 Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph; 9 et ait ad populum suum: “ Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est; 10 venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra ”. 11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses. 12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant. 13 Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos 14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur. 15 Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephra, altera Phua, 16 praecipiens eis: “ Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum; si femina, reservate ”. 17 Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares. 18 Quibus ad se accersitis rex ait: “ Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis? ”. 19 Quae responderunt: “ Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt ”. 20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis; 21 et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos. 22 Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: “ Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate ”.

Ex 1, 1-22





Verš 1
Haec sunt nomina filiorum Is rael, qui ingressi sunt Aegyp tum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt:
Gn 46:8 - Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
Ex 6:14 - Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi; hae cognationes Ruben.

Verš 5
Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat.
Gn 46:27 - Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta.
Dt 10:22 - In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.
Sk 7:14 - Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque;

Verš 6
Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa,
Gn 50:26 - mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto.

Verš 7
filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.
Dt 26:5 - et loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Syrus vagus erat pater meus et descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero; crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitae multitudinis.
Sk 7:17 - Cum appropinquaret autem tempus repromissionis, quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus et multiplicatus est in Aegypto,

Verš 8
Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph;
Sk 7:18 - quoadusque surrexit rex alius super Aegypto, qui non sciebat Ioseph.

Verš 10
venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra ”.
Sk 7:19 - Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres, ut exponerent infantes suos, ne vivi servarentur.

Verš 12
Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant.
Ž 105:24 - Et auxit populum suum vehementer et confortavit eum super inimicos eius.

Verš 22
Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: “ Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate ”.
Sk 7:19 - Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres, ut exponerent infantes suos, ne vivi servarentur.

Ex 1,1-6 - Ako je zjavné aj z Knihy Genezis, Izraeliti boli presvedčení, že v Egypte neostanú natrvalo. Ich zraky sa ustavične upierali na Kanaán. Veď Boh Abrahámovi prisľúbil, že jeho potomstvo dostane Kanaán do vlastníctva (Gn 12,7; 13,15), aj mu oznámil, že jeho potomkovia budú žiť v cudzej krajine, kde ich budú utláčať (Gn 15,13); poroba však nebude trvať dlho a oni sa vrátia do svojej krajiny (Gn 15,13.14). O návrate do kanaánskej krajiny bol presvedčený aj Jozef. Pred svojou smrťou vyslovil žiadosť, aby jeho kosti preniesli do zasľúbenej zeme (Gn 50,24). O pobyte Izraelitov v Egypte má Písmo len skromné záznamy a vonkoncom neuvádza dejiny temer za štyristo rokov. Čas od Jozefa po Mojžiša je nám celkom neznámy. Za tieto štyri storočia Jakubova rodina vzrástla v národ, prostredníctvom ktorého Boh uskutoční svoj zámer skrze Syna svojho spasiť ľudstvo. Izraeliti žili v Egypte pospolu, skoro odlúčení od pohanov a takto mohli zachovať svoje náboženstvo čisté a neporušené. Poroba Izraela má tiež svoj význam. Veď bieda učí modliť sa. V nešťastí spomínali si na svojho Boha, Pána, ktorý patriarchom preukázal takú lásku a ochranu. Obrat "mená Izraelových synov" označuje už národ, izraelský národ. Uvádzajú sa mená Jakubových synov, aby sa videlo, z akých nepatrných začiatkov vznikol vyvolený národ, ako Boh splnil svoj prísľub, ktorý dal patriarchom.

Ex 1,8 - Pravdepodobne bol ním Ramesse II. z 19. dynastie, ktorý vládol do roku 1235 pr. Kr.

Ex 1,11 - Obe mestá sú v severnom Egypte, skoro na hranici Egypta. Bolo ich treba opevniť, najmä keď hrozilo nebezpečenstvo od severovýchodu. Stavali sa v nich aj zásobárne pre obilie a zbrane, aby všetko bolo pripravené pre bojovú výpravu do Sýrie.

Ex 1,14 - Okrem stavieb Izraeliti mali na starosti aj prípravu stavebného materiálu. Robili tehly z nílskeho bahna, pomiešaného so slamou. Pracovali na poliach, zavodňovali, siali, orali a žali. Poľná práca je v Egypte veľmi ťažká, človek sa na hroznej horúčave ihneď vysilí.