výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 20, 1-26

1 Locutusque est Deus cunctos sermones hos: 2 “ Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. 3 Non habebis deos alienos coram me. 4 Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. 5 Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me, 6 et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea. 7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. 8 Memento, ut diem sabbati sanctifices. 9 Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua; 10 septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas. 11 Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum. 12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. 13 Non occides. 14 Non moechaberis. 15 Non furtum facies. 16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. 17 Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt ”. 18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul 19 dicentes Moysi: “ Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur ”. 20 Et ait Moyses ad populum: “ Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis ”. 21 Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus. 22 Dixit praeterea Dominus ad Moysen: “ Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis. 23 Non facietis praeter me deos argenteos nec deos aureos facietis vobis. 24 Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi. 25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. 26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

Ex 20, 1-26





Verš 2
“ Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
Ex 13:3 - Et ait Moyses ad populum: “ Mementote diei huius, in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem.
Dt 5:6 - “Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
Ž 81:10 - Non erit in te deus alienus, neque adorabis deum extraneum.

Verš 4
Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra.
Lv 26:1 - “ Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri getis nec imaginem sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego enim sum Dominus Deus vester.
Ž 97:7 - Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius.

Verš 7
Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Lv 9:12 - Immolavit et holocausti victimam; obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum.
Mt 5:33 - Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua".

Verš 8
Memento, ut diem sabbati sanctifices.
Ez 20:12 - Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.

Verš 9
Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua;
Ex 23:12 - Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena.
Ex 34:21 - Sex diebus operaberis, die septimo cessabis etiam arare et metere.
Lk 13:14 - Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: “ Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ”.

Verš 11
Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum.
Gn 2:2 - Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat.

Verš 12
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Mt 15:4 - Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur".
Ef 6:2 - Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,

Verš 13
Non occides.
Mt 5:21 - Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio”.

Verš 14
Non moechaberis.
Mt 5:27 - Audistis quia dictum est: "Non moechaberis".

Verš 17
Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt ”.
Rim 7:7 - Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “ Non concupisces ”.

Verš 19
dicentes Moysi: “ Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur ”.
Dt 5:25 - Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.
Heb 12:19 - et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum;

Verš 21
Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus.
Ex 19:17 - Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
Heb 12:18 - Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam

Verš 24
Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi.
Ex 27:1 - Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine.
Ex 38:1 - Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubi torum per quadrum et trium in altitudine,

Verš 25
Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
Dt 27:5 - et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
Joz 8:30 - Tunc aedificavit Iosue altare Domino, Deo Israel, in monte Hebal,

Ex 20,1 - Desatoro prikázaní obsahuje v krátkosti povinnosti k Bohu a blížnemu. Desať príkazov predstavuje základ a podmienky zmluvy, ktorú Pán uzavrel s Izraelom, a tak je aj podkladom pre dejinné poslanie vyvoleného národa.

Ex 20,5 - Pán je Boh žiarlivý, nestrpí nijakého súpera. Zmluva Pána s ľudom prirovnáva sa k manželstvu a nevera ľudu voči Bohu bude sa volať cudzoložstvom (Iz 1, 21; Jer 2,2; Ez 16,8 atď.).

Ex 20,7 - Nevyslovíš, doslova nevezmeš. Nadarmo – zbytočne; zakazuje sa vyslovovať meno Božie neúctivo, zneužívať ho na falošnú prísahu, kliať a rúhať sa.

Ex 20,8-11 - Zasvätenie soboty prikazuje sa slovami: Spomni … To prezrádza, že zasvätenie soboty už jestvovalo. Aj pri zázraku s mannou sa pripomína zasvätenie siedmeho dňa (16,22), čo je znakom, že zasvätenie soboty je staršieho dáta (Gn 2,3). V sobotu sa zakazovalo zbierať mannu (16,23 n.), zakazovalo sa variť a piecť, zapaľovať oheň (35,3), zbierať dre vo (Nm 15,32), orať a žať (34,21), nosiť bremená (Jer 17,21), obchodovať atď. Sobota sa začínala v piatok večer a končila sa v sobotu večer (Lv 23,32).

Ex 20,14 - Nescudzoložíš – prikazuje sa predovšetkým zachovávanie manželskej vernosti, lež spolu zakazujú sa všetky skutky, ktoré sa priečia čnosti čistoty, teda všetky hriechy nehanebnosti (Lv 20,10; Dt 22,22–24; Mt 5,21–32).

Ex 20,16 - Keďže svedok v hebrejčine označuje aj žalobcu, týmto príkazom sa zakazuje aj krivá obžaloba, falošné obvinenie. Tento príkaz chráni česť človeka.

Ex 20,17 - Deviaty a desiaty príkaz vzťahuje sa na hriešne žiadosti. Zakazuje sa nielen vonkajšie zlo, skutok, ale potláča sa ním priam koreň zla, žiadostivosť (Jak 1,14 n.). Desatoro je prirodzeným zákonom, a preto je také staré ako samo ľudstvo. Aj Izraeliti poznali tieto prirodzené zákony tak, ako ostatní Semiti. Na Sinaji sa tieto prirodzené zákony znova zdôrazňujú, vyhlasuje sa ich všeobecná záväznosť a platnosť, a tak Desatoro sa stáva pozitívnym zákonom Božím. Skutočnosť, že Desatoro je prirodzeným zákonom, vysvetľuje aj tú podobnosť, ktorá je medzi Desatorom a Kódexom Hamurapiho, aspoň o päťsto rokov starším ako vyhlásenie Desatora na Sinaji.

Ex 20,20 - U starých národov bolo presvedčenie, že človek, ktorý vidí Boha, nemôže ďalej ostať nažive. Ale Boh sa nezjavil, aby usmrtil ľud, naopak, zjavil sa, aby ľudí presvedčil o svojej velebe a takto v nich rozhojnil bázeň Božiu, ktorá ich uspôsobí a privedie k poslušnosti voči príkazom Božím a k odporu voči hriechu.

Ex 20,22 - Úryvok 20,22 –23,33 je najstaršou zbierkou izraelského zákonodarstva a podľa 24,4.7 napísal ho sám Mojžiš. Jeho obsahom sú rozličné doplňujúce zákony, týkajúce sa Desatora.

Ex 20,25 - Oltár mal byť bez okrasy. Dôvodom bolo, aby im nepripomínal dajakú podobu, aby sa tak Izraeliti chránili pred modloslužbou.