výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 13, 1-22

1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de iumentis: mea sunt enim omnia ”. 3 Et ait Moyses ad populum: “ Mementote diei huius, in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem. 4 Hodie egredimini, mense Abib (id est novarum Frugum). 5 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Hevaei et Iebusaei, quam iuravit patribus tuis, ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle; celebrabis hunc morem sacrorum mense isto. 6 Septem diebus vesceris azymis, et in die septimo erit sollemnitas Domini. 7 Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis. 8 Narrabisque filio tuo in die illo dicens: "Propter hoc, quod fecit mihi Dominus, quando egressus sum de Aegypto". 9 Et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum inter oculos tuos, ut lex Domini semper sit in ore tuo; in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto. 10 Custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies. 11 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, sicut iuravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam, 12 separabis omne, quod aperit vulvam, Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis; quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino. 13 Primogenitum asini mutabis ove; quod, si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes. 14 Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: "Quid est hoc?", respondebis ei: "In manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto, de domo servitutis. 15 Nam, cum induratus esset pharao et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum; idcirco immolo Domino omne, quod aperit vulvam, masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo". 16 Erit igitur quasi signum in manu tua et quasi appensum quid ob recordationem inter oculos tuos, eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto ”. 17 Igitur cum emisisset pharao populum, non eos duxit Deus per viam terrae Philisthim, quae vicina est, reputans ne forte paeniteret populum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum, 18 sed circumduxit per viam deserti, quae est iuxta mare Rubrum. Et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. 19 Tulit quoque Moyses ossa Ioseph secum, eo quod adiurasset filios Israel dicens: “ Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum ”. 20 Profectique de Succoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis. 21 Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore. 22 Nunquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.

Ex 13, 1-22





Verš 2
“ Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de iumentis: mea sunt enim omnia ”.
Ex 22:29 - De bobus quoque et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octavo reddes illum mihi.
Ex 34:19 - Omne, quod aperit vulvam generis masculini, meum erit; de cuncto grege tuo tam de bobus quam de ovibus meum erit.
Lv 27:26 - Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt.
Nm 3:13 - Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus ”.
Nm 8:17 - Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die, quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi.
Lk 2:23 - sicut scriptum est in lege Domini: “ Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ”,

Verš 4
Hodie egredimini, mense Abib (id est novarum Frugum).
Ex 23:15 - Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus.

Verš 12
separabis omne, quod aperit vulvam, Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis; quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
Ex 22:30 - Viri sancti eritis mihi; carnem animalis in agro dilacerati non comedetis, sed proicietis canibus.
Ex 34:19 - Omne, quod aperit vulvam generis masculini, meum erit; de cuncto grege tuo tam de bobus quam de ovibus meum erit.
Lv 27:26 - Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt.
Nm 8:17 - Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die, quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi.
Ez 44:30 - et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus, quae offertis, sacerdotum erunt; et primitiva farinae vestrae dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuae.

Verš 19
Tulit quoque Moyses ossa Ioseph secum, eo quod adiurasset filios Israel dicens: “ Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum ”.
Gn 50:25 - Cumque adiurasset eos atque dixisset: “ Deus visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto ”,
Joz 24:32 - Ossa quoque Ioseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis, et fuit in possessionem filiorum Ioseph.

Verš 20
Profectique de Succoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.
Nm 33:6 - Et de Succoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.

Verš 21
Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore.
Ex 40:38 - Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.
Nm 14:14 - et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem.
Dt 1:33 - qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis.
Neh 9:12 - Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem, ut illuminaret eis viam, per quam ingrediebantur.
Neh 9:19 - tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam; et columna ignis per noctem, ut illuminaret eis iter, per quod ingrederentur.
Ž 78:14 - Et deduxit eos in nube per diem et per totam noctem in illuminatione ignis.
Ž 105:39 - Expandit nubem in protectionem et ignem, ut luceret eis per noctem.
1Kor 10:1 - Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt

Ex 13,2 - Zasväťte mi, oddeľte mi, pre mňa určite ako vec posvätnú všetko prvorodené, čo u Izraelitov otvára materské lono. Prvorodení z ľudí (mužského pohlavia) mali slúžiť Bohu ako kňazi, neskoršie však na túto hodnosť bol určený kmeň Léviho. Predpis nesúvisí s Paschou, ale so smrťou egyptských prvorodených.

Ex 13,13 - Osol bol zvieraťom nečistým; nebolo dovolené obetovať nečisté zvieratá.

Ex 13,16 - Porov. v. 9. Po návrate z babylonského zajatia Židia vkladali slová v. 1–10 a 11–16 ako i Dt 6,4–9 a Dt 11,13–21 do kožených schránok a priväzovali si ich na čelo a na ľavú ruku remienkami. Tieto modlitebné remienky, zvané tefillín, spomínajú sa v Mt 23,5.

Ex 13,17 - Tu sa začína vlastný exodus, cesta Božieho ľudu z egyptského otroctva po púšti do zasľúbenej zeme. Kresťanská tradícia v ňom vidí predobraz cesty, ktorou sa uberá Cirkev (alebo veriaca duša) púšťou života k blaženej večnosti.

Ex 13,19 - Pozri Gn 50,24.

Ex 13,21-22 - Oblačný stĺp a ohňový stĺp je jedným a tým istým javom (14, 24). Cez deň bol tmavý a v noci svietil. Prostredníctvom tohto stĺpa Boh ukazuje, že je prítomný medzi svojím ľudom a že ich aj vedie a určuje im cestu.