výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 21, 1-37

1 Haec sunt iudicia, quae propones eis: 2 Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis. 3 Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul. 4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. 5 Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber", 6 afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum. 7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt. 8 Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam. 9 Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi. 10 Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et concubitum non negabit. 11 Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio. 12 Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur. 13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat. 14 Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. 15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. 16 Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur. 17 Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur. 18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo, 19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat. 20 Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur. 21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est. 22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint. 23 Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima, 24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, 25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. 26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo. 27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente. 28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit. 29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. 30 Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus. 31 Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit. 32 Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur. 33 Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in eam, 34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit. 35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient. 36 Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet. 37 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove.

Ex 21, 1-37





Verš 2
Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.
Dt 15:12 - Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum;
Jer 34:14 - Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum, et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam.

Verš 5
Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber",
Dt 15:16 - Sin autem dixerit: “Nolo egredi”, eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat,

Verš 12
Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur.
Lv 24:17 - Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur.

Verš 15
Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
Mt 15:4 - Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur".

Verš 17
Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
Lv 20:9 - Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur; qui patri matrique maledixit, sanguis eius sit super eum.
Prís 20:20 - Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris.
Mt 15:4 - Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur".
Mk 7:10 - Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum et matrem tuam” et: “Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur”;

Verš 24
oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
Lv 24:20 - fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
Dt 19:21 - Non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.
Mt 5:38 - Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente".

Verš 28
Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit.
Gn 9:5 - Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.

Ex 21,1 - Verše 20. a 21. sú dôkazom, že ani otrok–cudzinec nebol vystavený ľubovôli svojho pána.

Ex 21,2-3 - Hebrej sa mohol stať otrokom iného Hebreja alebo preto, že sa predal sám pre svoju chudobu (Lv 25,39), alebo ako zlodej, ktorý nemohol nahradiť škodu, bol predaný do otroctva (Ex 22,3). Izraelský otec mohol predať svoje deti (21,7; Neh 5,5; Iz 50,1). Aj dlžník sa mohol stať otrokom, keď nemohol splatiť svoj dlh (2 Kr 4,1 n. a Neh 5,2). Izraelita, nech sa dostal akýmkoľvek spôsobom do otroctva, neostal otrokom u svojho izraelského pána dlhšie ako sedem rokov. V siedmom roku, po šesťročnej službe, prepúšťali ho na slobodu.

Ex 21,12-14 - Len skutočný vinník mal sa potrestať smrťou. Podľa Nm 35,12; Dt 19,12 vina sa zisťovala pred súdom. Kto niekoho zabil neúmyselne alebo keď sa o jeho vine mohlo pochybovať, mohol si svoj život zachrániť útekom do jedného zo šiestich miest útočišťa. Pri nastúpení nového veľkňaza dostal úplnú slobodu. Kým Izraeliti putovali na púšti, miestom útočišťa bol zaiste oltár zápalných obetí. Tak to bolo u ostatných Semitov a iných starovekých národov.

Ex 21,23-25 - Zákon krvnej pomsty a zákon odvety, ktorými sa trestalo a odčiňovalo krvipreliatie, celkom ruší až Kristus (Mt 5,38). Telesné poranenie bolo možno odčiniť peňažitou pokutou.