výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 1, 1-31

1 Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae. 2 Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est: “ Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. 3 Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel non cognovit, populus meus non intellexit ”. 4 Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. 5 Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens. 6 A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo. 7 Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. 8 Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas, quae obsessa est. 9 Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus. 10 Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrae. 11 “ Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui. 12 Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? 13 Ne afferatis ultra sacrificium vanum; abominatio mihi incensum, neomenia et sabbatum et conventus; non feram scelus cum coetu sollemni; 14 calendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. 15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. 16 Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse, 17 discite benefacere: quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam. 18 Et venite, et iudicio contendamus, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et, si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana erunt. 19 Si volueritis et audieritis, bona terrae comedetis; 20 quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est ”. 21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae. 22 Argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua; 23 principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos. 24 Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: “ Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis. 25 Et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stannum tuum. 26 Et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec vocaberis Civitas iustitiae, Urbs fidelis ”. 27 Sion in iudicio redimetur et, qui in ea reversi sunt, in iustitia. 28 Erit autem ruina scelestis et peccatoribus simul; et, qui dereliquerunt Dominum, consumentur. 29 Confundemini enim terebinthis, in quibus delectati estis, et erubescetis super hortis, quos elegistis. 30 Nam eritis velut quercus, defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua; 31 et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus eius quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat.

Iz 1, 1-31





Verš 2
Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est: “ Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.
Dt 32:1 - “ Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei!

Verš 4
Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
Ž 78:8 - Ne fiant sicut patres eorum, generatio rebellis et exasperans; generatio, quae non firmavit cor suum, et non fuit fidelis Deo spiritus eius.
Iz 57:3 - Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae.

Verš 5
Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens.
2Krn 28:22 - Insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum. Ipse rex Achaz
Jer 2:30 - Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator.

Verš 7
Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
Dt 28:51 - et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae, donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum et oleum, partum armentorum et incrementum ovium, donec te disperdat
Iz 5:5 - Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem.

Verš 9
Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus.
Iz 17:6 - Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae ”, dicit Dominus Deus Israel.
Iz 24:6 - Propter hoc maledictio voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci.
Iz 30:17 - Mille pavebunt a facie terroris unius, et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus in vertice montis et quasi signum super collem.
Rim 9:29 - Et sicut praedixit Isaias: “ Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus ”.
Gn 19:24 - Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo

Verš 11
“ Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui.
Ž 50:8 - Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper.
Prís 15:8 - Victimae impiorum abominabiles Domino; vota iustorum grata sunt ei.
Prís 21:27 - Hostiae impiorum abominabiles, eo magis quia offeruntur ex scelere.
Iz 66:3 - Qui immolat bovem, interficit virum; qui sacrificat ovem, excerebrat canem; qui offert oblationem, idemque sanguinem suillum; qui adolet incensum, benedicit idolo. Sicut isti elegerunt vias suas, et in abominationibus suis anima eorum delectatur,
Jer 6:20 - Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi ”.
Am 5:22 - Quod si obtuleritis mihi holocautomata, oblationes vestras non suscipiam et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam.

Verš 15
Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
Prís 1:28 - Tunc invocabunt me, et non exaudiam, instanter quaerent me et non invenient me,

Verš 16
Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse,
Ž 34:14 - NUN. Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua, ne loquantur dolum.
Ž 37:27 - SAMECH. Declina a malo et fac bonum, et inhabitabis in saeculum saeculi,
Am 5:15 - Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph.
Rim 12:9 - Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;

Verš 18
Et venite, et iudicio contendamus, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et, si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana erunt.
Ž 51:7 - Ecce enim in iniquitate generatus sum, et in peccato concepit me mater mea.

Verš 22
Argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua;
Ez 22:18 - “ Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt.
Oz 4:18 - Transiit convivium eorum, fornicatione fornicati sunt, diligunt vehementer ignominiam impudicitiae.

Verš 23
principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.
Jer 5:28 - incrassati sunt et impinguati: et transgressi sunt terminos mali. Causam non iudicaverunt, causam pupilli, ut ipsi prospere agant, et iudicium pauperum non iudicaverunt.
Za 7:10 - et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolite cogitare in corde vestro.

Verš 24
Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: “ Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis.
Dt 28:63 - Et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans, sic laetabitur super vos disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.

Verš 25
Et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stannum tuum.
Jer 6:29 - Sufflavit sufflatorium in igne, consumptum est plumbum; frustra conflavit conflator, scoriae enim non sunt separatae.
Mal 3:3 - et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia.

Verš 28
Erit autem ruina scelestis et peccatoribus simul; et, qui dereliquerunt Dominum, consumentur.
Jób 31:3 - Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniustitiam?
Ž 1:6 - Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.
Ž 5:5 - Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es; neque habitabit iuxta te malignus,
Ž 73:27 - Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.
Ž 92:9 - tu autem altissimus in aeternum, Domine.
Ž 104:35 - Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.

Iz 1,1 - O Izaiášovi, o jeho otcovi aj o kráľoch, ktorí sa v tomto verši spomínajú, bližšie v úvode k prorokovi Izaiášovi. O prorockých videniach v spoločnom úvode do prorockých kníh.

Iz 1,4 - Izaiáš často dáva Bohu meno "Svätý Izraela". V iných knihách je tento názov zriedkavý.

Iz 1,8 - Na hore Sion stálo Dávidovo mesto (porov. 2 Sam 5,7–9) s kráľovským palácom, preto sa celý Jeruzalem často volá Sionom. Krajiny a mestá pokladali staré východné národy semitské za ženské bytosti, preto im dávali prímenie: "dcéra", kvitnúce dievča. Po spustošení ostatných miest trčí Jeruzalem uprostred krajiny ako opustené koliby na poli v jeseni po zobraní úrody.

Iz 1,9 - Proroci často prízvukujú, že sa z vyvoleného národa zachránia len zvyšky (Iz 10,21 n.; Am 3,12; Mich 7,18; Jer 30,11; Ez 5,3; Sof 3,13 atď.). Aj do Cirkvi vstúpila len malá čiastka tohto národa. V tomto zmysle cituje tento verš sv. Pavol (Rim 9,29).

Iz 1,10 - Prorok nebojácne a právom prirovnáva ľud a jeho kniežatá k obyvateľom Sodomy a Gomory.

Iz 1,11-15 - Izraeliti prinášali v jeruzalemskom chráme Pánovi obety, ale prinášali ich bez nábožného ducha; takéto obety nie sú Pánovi ľúbeznou vôňou, ale dymom. Kto prichádzal do chrámu bez pobožnosti, zbytočne rozšliapaval jeho nádvoria. Ľud mal prístup len do nádvoria, do samého chrámu smeli len kňazi a do veľsvätyne len veľkňaz, aj to len raz do roka na Deň zmierenia. – Bolo zvykom modliť sa s roztiahnutými rukami. Ruky plné krvi sú nielen ruky vrahov, ale i ruky všetkých, čo hrešia proti láske k blížnemu a vôbec ruky hriešnikov.

Iz 1,18 - Boh vo Svätom písme často volá hriešnikov, aby sa s ním išli pravotiť. Je prirodzené, že by takúto pravotu len Boh mohol vyhrať. – Červená farba, farba krvi, je aj farbou hriechu (porov. v. 15, tiež Ž 51,16). Šarlátovú farbu získavali z výrastkov na listoch akéhosi duba (Quercus coccifera), zapríčinených voškami, ktoré na listy duba kladú vajíčka. Purpur dostávali z tela slimákovitých živočíchov. Tu však vlastne ani nie je reč o purpure. Prorok dva razy spomína šarlát: raz šarlátovú farbu a raz červíčka, vošku, ktorá farbu dodáva.

Iz 1,21 - Zmluva, ktorú Boh uzavrel s národom, často sa predstavuje ako zmluva manželská: Boh je manžel, národ manželka (Oz hl. 1 – 13; Jer hl. 2 n.; Ez hl. 16; celá Veľpieseň: porov. Ef 5,23–32). Izrael sa dopúšťa cudzoložstva, keď slúži cudzím bohom, alebo ináč prestupuje Boží zákon, pretože porušuje manželskú vernosť.

Iz 1,24 - Vo Svätom písme sa Bohu často pripisujú ľudské city, ako tu pomsta, hoci on netresce z pomsty, ale zo spravodlivosti.

Iz 1,25 - Boh vyhubí z národa, čo je bezcenné, hriešne, a zachráni, čo je spravodlivé.

Iz 1,27 - Rozumej: Na národ príde Božie dopustenie, ale Boh zachráni tých, čo sa obrátia, a zahynú len hriešnici.

Iz 1,29 - Kanaánski pohania a podľa ich príkladu často aj Izraeliti konali modloslužbu pod košatými stromami, najmä terebintami, a v posvätných záhradách a hájoch.