výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 10, 1-34

1 Vae, qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scribunt, 2 ut opprimant in iudicio pauperes et vim faciant causae humilium populi mei, ut fiant viduae praeda eorum, et pupillos diripiant! 3 Quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis? Ad cuius confugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram? 4 Nam incurvabimini subter captivos et infra occisos cadetis. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. 5 Vae Assur, virga furoris mei et baculus in manu mea, indignatio mea! 6 Ad gentem impiam mitto eum et contra populum furoris mei mando illi, ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. 7 Ipse autem non sic arbitratur, et cor eius non ita existimat; sed in corde suo ad conterendum et ad internecionem gentium non paucarum. 8 Dicet enim: “ Numquid non principes mei omnes reges sunt? 9 Numquid non ut Charcamis sic Chalano? Numquid non ut Arphad sic Emath? Numquid non ut Damascus sic Samaria? 10 Quomodo apprehendit manus mea regna idololatra, quorum simulacra plura sunt quam in Ierusalem et in Samaria, 11 numquid non sicut feci Samariae et idolis eius, sic faciam Ierusalem et simulacris eius? ”. 12 Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, visitabo super fructum superbiae cordis regis Assyriae et super arrogantiam altitudinis oculorum eius. 13 Dixit enim: “ In fortitudine manus meae feci et in sapientia mea, prudens sum enim; et abstuli terminos populorum et scrinia eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublimi sedentes; 14 et apprehendit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova derelicta, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam aut aperiret os et ganniret ”. 15 Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? Aut exaltabitur serra contra eum, qui trahit eam? Quomodo si agitet virga elevantem eam, et exaltet baculus eum, qui non est lignum. 16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pingues eius tenuitatem; et subtus gloriam eius ardor ardebit quasi combustio ignis. 17 Et erit Lumen Israel ignis, et Sanctus eius flamma; et succendetur et devorabit spinas eius et vepres in die una. 18 Et gloriam saltus eius et horti eius ab anima usque ad carnem consumet, et erit sicut aeger tabescens; 19 et reliquiae ligni saltus eius tam paucae erunt, ut puer scribat ea. 20 Et erit in die illa: non adiciet residuum Israel et, qui effugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui percutit eos, sed innitentur super Dominum, Sanctum Israel, in veritate. 21 Reliquiae revertentur, reliquiae, inquam, Iacob, ad Deum fortem. 22 Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio decreta redundat in iustitia: 23 interitum enim, qui decretus est, Dominus, Deus exercituum, faciet in medio omnis terrae. 24 Propter hoc haec dicit Dominus, Deus exercituum: “ Noli timere, populus meus habitator Sion, ab Assur; in virga percutiet te et baculum suum levabit super te sicut Aegyptus. 25 Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus ad destructionem eorum ”. 26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam sicut in Aegypto. 27 Et erit in die illa: auferetur onus eius de umero tuo, et iugum eius de collo tuo. Et vastator ascendit a Remmon. 28 Veniet in Aiath, transibit per Magron, apud Machmas deponit sarcinas suas; 29 transeunt vadum cursim; in Geba pernoctabimus; trepidat Rama, Gabaa Saulis fugit. 30 Hinni voce tua, Bathgallim; attende, Laisa; responde, Anathoth. 31 Migrat Medemena, habitatores Gabim fugiunt; 32 hodie in Nob stabit: agitabit manum suam ad montem filiae Sion, collem Ierusalem. 33 Ecce Dominator, Dominus exercituum, amputat ramos in terrore, et extrema acumina succiduntur, et sublimes humiliantur; 34 et caeduntur condensa saltus ferro, et Libanus cum excelsis suis cadet.

Iz 10, 1-34





Verš 5
Vae Assur, virga furoris mei et baculus in manu mea, indignatio mea!
Iz 36:1 - Et factum est in quarto deci mo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iudae munitas et cepit eas.
Jer 25:9 - ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum, et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes, quae in circuitu illius sunt; et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in ruinas sempiternas.
Ez 21:9 - Pro eo autem quod occidi in te iustum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro ad aquilonem,

Verš 6
Ad gentem impiam mitto eum et contra populum furoris mei mando illi, ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
Iz 5:25 - Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.

Verš 16
Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pingues eius tenuitatem; et subtus gloriam eius ardor ardebit quasi combustio ignis.
Iz 24:6 - Propter hoc maledictio voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci.

Verš 22
Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio decreta redundat in iustitia:
Rim 9:27 - Isaias autem clamat pro Israel: “ Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.

Verš 23
interitum enim, qui decretus est, Dominus, Deus exercituum, faciet in medio omnis terrae.
Iz 28:22 - Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; decretum enim destructionis audivi a Domino, Deo exercituum, super universam terram.

Verš 26
Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam sicut in Aegypto.
Ex 14:1 - Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:

Iz 10,5 - Asýri sú len Božím nástrojom, ich prostredníctvom tresce Boh Izraelitov, na ktorých sa rozhneval.

Iz 10,9 - Asýri sa chvália, že tu vypočítané mestá sú už v ich moci. Poloha mesta Kalano je nám neznáma. Karkemis ležal v severnej Sýrii pri rieke Eufrat. Juhozápadne od neho ležalo mesto Arpad. Emat bol v Sýrii, pri strednom toku rieky Orontes.

Iz 10,15 - Rozumej: Asýrsky kráľ, keď sebe pripisuje svoje úspechy, ktoré mu doprial Boh, vyvyšuje sa nad Boha a robí tak nerozumne a smiešne, ako keby sa nástroj dvihol proti človeku, ktorý ním narába.

Iz 10,16-19 - Tieto verše opisujú obrazne záhubu asýrskeho vojska.

Iz 10,24 - Rozumej: Asýri utláčajú Izraelitov tak, ako ich kedysi utláčali Egypťania.

Iz 10,26 - O skale Oreb pozri Sdc 7,25.

Iz 10,27 - Júdsko tak zmocnie, že bude vládať zlámať nepriateľské jarmo.

Iz 10,28-34 - Tu sa opisuje nie skutočná, ale len myslená cesta asýrskeho vojska na Jeruzalem.

Iz 10,28 - Ajat bolo asi staré mesto Hai, juhovýchodne od Betelu. Ostatné tu spomínané mestá ležali blízko cesty, ktorá viedla z Ajatu do Jeruzalema. Poloha Magronu je neznáma. Machmas, dnes Muchmas, je juhovýchodne od Haia. V Machmase necháva vojsko batožinu, pretože ďalšia cesta je veľmi ťažká.

Iz 10,29 - Geba, dnes Džeba, je juhozápadne od Machmasu. – Ráma volá sa dnes Er-Ram a Gabaa Šaulova je dnes Tell el-Fúl.

Iz 10,30-32 - Anatot, dnes 'Anata, rodné mesto proroka Jeremiáša, je juhovýchodne od Gabay Šaulovej. – Polohy miest Galimu, Laisy, Medemeny, Gebimu a Noby sú neznáme.

Iz 10,33 - Tu sa opisuje záhuba asýrskeho vojska, ktoré sa prirovnáva k lesu.