výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 26, 1-21

1 In die illa cantabitur canticum istud in terra Iudae: “ Urbs fortis nobis in salutem; posuit muros et antemurale. 2 Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, quae servat fidem. 3 Propositum eius est firmum; servabis pacem, quia in te speravit. 4 Sperate in Dominum in saeculis aeternis, Dominus est petra aeterna. 5 Quia evertit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit; humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. 6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum. 7 Semita iusti recta est; rectum callem iusti complanas. 8 Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in te; ad nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animae. 9 Anima mea desiderat te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero. Cum resplenduerint iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis. 10 Fit misericordia impio, non discet iustitiam; in terra probitatis inique gerit et non videt maiestatem Domini. 11 Domine, exaltata est manus tua, et non vident; videant confusi zelum tuum in populum, et ignis hostium tuorum devorabit eos. 12 Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es nobis. 13 Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui. 14 Mortui non reviviscent, defuncti non resurgent; propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum. 15 Auxisti gentem, Domine, auxisti gentem, glorificatus es; elongasti omnes terminos terrae. 16 Domine, in angustia quaesierunt te, fuderunt incantationem, castigatio tua in eis. 17 Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. 18 Concepimus et parturivimus, quasi peperimus ventum. Salutes non fecimus in terra, ideo non nati sunt habitatores terrae. 19 Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defunctos suos edet in lucem. 20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. 21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos ”.

Iz 26, 1-21





Verš 1
In die illa cantabitur canticum istud in terra Iudae: “ Urbs fortis nobis in salutem; posuit muros et antemurale.
Ž 46:5 - Fluminis rivi laetificant civitatem Dei, sancta tabernacula Altissimi.
Ž 125:1 - Canticum ascensionum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur, in aeternum manet.
Prís 18:10 - Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit iustus et exaltabitur.

Verš 20
Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.
2Kor 4:17 - Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis,

Verš 17
Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.
Jn 16:21 - Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.

Iz 26,1-7 - Bohabojní, ktorých svet pokladá za slabých, zvíťazia nad svojimi nepriateľmi, ktorí sa prirovnávajú k dobytému a zrúcanému mestu (porov. 24,10).

Iz 26,13 - Utláčateľov sa už niet čo báť, sú mŕtvi.

Iz 26,16-21 - Bolesti rodičky končia radosťou, narodením nového človeka. Boží národ trpel podobne, no bezvýsledne, nových synov nedostal. Čo však nebolo možné národu, to urobí Boh.