výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 41, 1-29

1 Taceant ante me insulae, et gentes renovent fortitudinem; accedant et tunc loquantur, simul ad iudicium propinquemus. 2 Quis suscitavit ab oriente eum, cuius gressum sequitur iustitia? Dabit in conspectu eius gentes et subiciet ei reges, quos reddet quasi pulverem gladius eius, sicut stipulam vento raptam arcus eius. 3 Persequetur eos, transibit in pace; semita sub pedibus eius non apparebit. 4 Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum. 5 Viderunt insulae et timuerunt, extrema terrae obstupuerunt, appropinquaverunt et accesserunt. 6 Unusquisque proximo suo auxiliabitur et fratri suo dicet: “ Confortare ”. 7 Confortabit faber aurificem, percutiens malleo eum, qui cudit, dicens de glutino: “ Bonum est ”; et roborat eum clavis, ut non moveatur. 8 Tu autem, Israel, serve meus, Iacob, quem elegi, semen Abraham amici mei, 9 quem apprehendi ab extremis terrae, et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi: “ Servus meus es tu; elegi te et non abieci te ”. 10 Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortabo te et auxiliabor tibi et sustentabo te dextera iustitiae meae. 11 Ecce confundentur et erubescent omnes, qui irascuntur adversum te; erunt quasi non sint et peribunt viri, qui contradicunt tibi. 12 Quaeres eos et non invenies viros, qui rixantur tecum; erunt quasi non sint et veluti nihilum, viri bellantes adversum te. 13 Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam dicensque tibi: “ Ne timeas; ego auxiliabor tibi. 14 Noli timere, vermis Iacob, homines ex Israel. Ego auxiliabor tibi ”, dicit Dominus et redemptor tuus, Sanctus Israel. 15 Ecce posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia. Triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones. 16 Ventilabis eos, et ventus tollet eos, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israel laetaberis. 17 Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Ego, Dominus, exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos. 18 Aperiam in decalvatis collibus flumina et in medio vallium fontes; ponam desertum in stagna aquarum et terram aridam in rivos aquarum. 19 Plantabo in deserto cedrum, acaciam et myrtum et lignum olivae; ponam in solitudine abietem, ulmum et cupressum simul, 20 ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud. 21 Proferte causam vestram, dicit Dominus; afferte, si quid firmum habetis, dixit Rex Iacob. 22 Accedant et nuntient nobis, quaecumque ventura sunt. Priora, quae fuerunt, nuntiate, ut ponamus cor nostrum et sciamus novissima eorum; et, quae ventura sunt, indicate nobis. 23 Annuntiate, quae ventura sunt in futurum, ut sciamus quia dii estis vos; bene quoque aut male facite, ut inspiciamus et videamus simul. 24 Ecce vos estis nihilum, et opus vestrum nihil valet; abominatio est, qui eligit vos. 25 Suscitavi ab aquilone, et venit ab ortu solis; vocavi eum nomine; et conculcabit potentes quasi lutum et velut plastes calcans humum. 26 Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus, et a principio, ut dicamus: “ Iustum est ”? Non est neque annuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros. 27 Primus ad Sion: Ecce adsunt; et Ierusalem laeta nuntiantem do. 28 Et vidi, et nemo erat, ex istis nullus consiliator, ut, si eos interrogarem, responderent verbum. 29 Ecce omnes iniquitas, vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum.

Iz 41, 1-29





Verš 4
Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum.
Iz 43:10 - Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi, ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus et post me non erit.
Iz 44:6 - Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “ Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus.
Iz 48:12 - Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus.
Zjv 1:17 - Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: “ Noli timere! Ego sum primus et novissimus,
Zjv 22:13 - Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.

Verš 8
Tu autem, Israel, serve meus, Iacob, quem elegi, semen Abraham amici mei,
Dt 7:6 - quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
Dt 10:15 - et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
Dt 14:2 - quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.
Ž 135:4 - Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi.
Iz 43:1 - Et nunc haec dicit Dominus, qui creavit te, Iacob, et formavit te, Israel: “ Noli timere, quia redemi te et vocavi te nomine tuo; meus es tu.
Iz 44:1 - Et nunc audi, Iacob serve meus, et Israel, quem elegi.
2Krn 20:7 - Nonne tu, Deus noster, expulisti habitatores terrae huius coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum?
Jak 2:23 - et suppleta est Scriptura dicens: “ Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”, et amicus Dei appellatus est.

Verš 11
Ecce confundentur et erubescent omnes, qui irascuntur adversum te; erunt quasi non sint et peribunt viri, qui contradicunt tibi.
Ex 23:22 - Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te.
Iz 60:12 - Gens enim et regnum, quae non servierint tibi, peribunt, et gentes vastitate vastabuntur.
Za 12:3 - Et erit: in die illa ponam Ierusalem lapidem portandum cunctis populis; omnes portantes eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnes gentes terrae.

Verš 15
Ecce posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia. Triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones.
Iz 17:13 - Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate.
Iz 29:5 - Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum tuorum, et sicut palea volans multitudo fortium. Eritque repente confestim,

Verš 17
Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Ego, Dominus, exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos.
Mt 5:6 - Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.

Verš 18
Aperiam in decalvatis collibus flumina et in medio vallium fontes; ponam desertum in stagna aquarum et terram aridam in rivos aquarum.
Iz 35:7 - Et terra arida erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum; in cubilibus, in quibus dracones habitabant, erit locus calami et iunci.
Iz 44:3 - Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam:
Ž 107:35 - Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum.

Iz 41,1 - Boh chce dokázať, že sa stará o svoj ľud. Najpresvedčivejšie je dokazovanie súdne, preto prorok často používa obraz súdneho pokračovania. Pri takomto obraze nie je potrebné podobnosť hľadať v každej maličkosti.

Iz 41,2 - Víťaz, ktorého Boh vzbudil od východu a ktorý vyslobodil jeho národ zo zajatia, je Kýros.

Iz 41,6 - Pohania darmo hľadali pomoc proti Kýrovi u svojich modiel. Tie sú iba bezmocným dielom ľudských rúk.

Iz 41,14 - Boh volá svoj národ červíčkom, lebo ho nepriateľ tak upokoroval, že sa podobal červíčkovi v prachu.

Iz 41,17 - Pri východe z babylonského zajatia budú sa opakovať zázraky, ktoré konal Boh, keď vyviedol svoj ľud z Egypta.

Iz 41,19 - Agát nie je náš dnešný agát, ale strom, ktorý sa volal egyptský tŕň, preto má tu Vulg nepriliehavé slovo "tŕň". Myrtus je stále zelený ker, častý najmä na pobrežiach Stredozemného mora. Cyprus je druh ihličnatých stromov a tiež nikdy nestráca zeleň. Meno má od ostrova Cyprus, lebo Gréci a Rimania ho poznali odtiaľ.

Iz 41,21 - Boh volá modly k súdnemu dokazovaniu (porov. pozn. k veršu 1).

Iz 41,25 - Médoperzský kráľ Kýros prichádzal aj od východu, z Perzie, aj od severu, z Médska.

Iz 41,26n - Modly prehrali súdny spor, lebo nie ony, ale Pán predpovedal záchranu Jeruzalema a skazu Babylonu. Pozri 13,17 a 21,2.