výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 9, 1-20

1 Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. 2 Multiplicasti exsultationem et magnificasti laetitiam; laetantur coram te sicut laetantes in messe, sicut exsultant, quando dividunt spolia. 3 Iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius fregisti, sicut in die Madian. 4 Quia omnis caliga incedentis cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem, cibus ignis. 5 Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et factus est principatus super umerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Pater aeternitatis, Princeps pacis. 6 Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. 7 Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel. 8 Et sciet omnis populus Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes: 9 “ Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sycomori succisae sunt, sed cedris commutabimus ”. 10 Et elevavit Dominus hostes super eum et inimicos eius excitavit, 11 Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente, qui devoraverunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. 12 Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt. 13 Et succidit Dominus ab Israel caput et caudam, palmam et arundinem die una: 14 longaevus et honorabilis vultu ipse est caput, et propheta docens mendacium ipse est cauda; 15 rectores populi istius seducentes et, qui regebantur, perierunt. 16 Propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur, quia omnis impius est et nequam, et universum os loquitur stultitiam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. 17 Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam vorat, et succenditur in densitate saltus, et convolvuntur columnae fumi. 18 In ira Domini exercituum incenditur terra; et est populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. 19 Et devorat ad dexteram et esurit et comedit ad sinistram et non saturatur; unusquisque carnem proximi sui vorat: 20 Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Iudam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.

Iz 9, 1-20





Verš 1
Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis.
Mt 4:15 - “ Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium;

Verš 2
Multiplicasti exsultationem et magnificasti laetitiam; laetantur coram te sicut laetantes in messe, sicut exsultant, quando dividunt spolia.
Mt 4:15 - “ Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium;
Ef 5:14 - omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”.

Verš 4
Quia omnis caliga incedentis cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem, cibus ignis.
Sdc 7:22 - Et insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris, et mutua se caede truncabant fugientes usque Bethsetta, Sareda et crepidinem Abelmehula in Tebbath.
Iz 10:26 - Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam sicut in Aegypto.

Verš 6
Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Iz 22:22 - Et dabo clavem domus David super umerum eius; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.
Lk 2:10 - Et dixit illis angelus: “ Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,
Jn 4:10 - Respondit Iesus et dixit ei: “ Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam ”.
Iz 11:2 - et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini;
Jer 23:6 - In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabunt eum: Dominus iustitia nostra.

Verš 7
Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
2Kr 19:31 - de Ierusalem quippe egredientur reliquiae, et, quod relinquetur, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc.
Iz 37:32 - Quia de Ierusalem exibit residuum, et, quod salvum fuerit, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet istud.

Verš 12
Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.
Iz 5:25 - Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
Iz 10:4 - Nam incurvabimini subter captivos et infra occisos cadetis. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.

Verš 17
Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam vorat, et succenditur in densitate saltus, et convolvuntur columnae fumi.
Iz 10:6 - Ad gentem impiam mitto eum et contra populum furoris mei mando illi, ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.

Verš 18
In ira Domini exercituum incenditur terra; et est populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit.
Iz 5:24 - Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt.
Iz 24:6 - Propter hoc maledictio voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci.

Iz 9,1 - Na spomenuté kraje vo vojnových hrôzach smrť naozaj vrhla svoj tieň.

Iz 9,2 - Dnešný porušený hebrejský text a za ním aj Vulg číta: "Rozmnožil si národ, nezväčšil si radosť." Ak by toto znenie bolo správne, zmysel by bol: Kedysi bol národ veľký, ale nemal mnoho radosti.

Iz 9,3 - O premožení Madiánčanov pozri Sdc 7 n.

Iz 9,4 - Hrmotná obuv a šat zmáčaný krvou patria k vojenskému výstroju.

Iz 9,5 - Chlapček, ktorý donesie svetu toľkú radosť, je Emanuel, Mesiáš (porov. Lk 2,10–11). Názvy, ktoré sa mu tu dávajú, dokazujú, že nebude obyčajným človekom, ba že bude Bohom. Pravda, v Starom zákone ani samému prorokovi nebol jasný celý dosah názvu "mocný Boh". Izaiáš vedel len toľko, že v Dieťati-Mesiášovi sa akýmsi neobyčajným spôsobom zjaví Boh. Ako väčšina proroctiev i toto sa stalo celkom jasným len po splnení. My, ktorým už bolo zjavené tajomstvo Najsvätejšej Trojice, vieme, že Emanuel je druhá božská osoba. Kráľovstvo, ktoré založí, bude len pokračovaním starozákonnej bohovlády, ale bude mať večné trvanie.

Iz 9,8 - Samária bola hlavné mesto Severnej ríše izraelskej, ktorá sa často volala aj Efraim, pretože kmeň Efraim hral v nej vedúci zástoj.

Iz 9,10 - Nepriatelia Rasinovi boli Asýri a iné okolité národy.

Iz 9,13 - Výrazy: "hlava a chvost", "palmová ratolesť a trsť" označujú obyčajne to, čo je "vznešené a podlé", "vysoké a nízke". Teda: vodcov národa a pospolitý ľud (porov. Dt 28,13.44; Iz 19,15). Tu však dáva prorok výrazu "hlava a chvost" od obvyklého trochu odchylný význam.

Iz 9,17 - Rozumej: Nešťastie zachváti najprv rúhačov, pohanov (tŕne), potom bude ničiť bez vyberania.

Iz 9,19 - "Mäso vlastného ramena" zjedá človek v občianskej vojne, keď ničí tých, čo sú mu najbližší. Takéto vojny boli časté v severnej ríši, ku ktorej patrili aj bratské kmene Efraima a Manassesa.