výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 21, 1-17

1 Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili. 2 Visio dura nuntiata est mihi: praedo praedatur, et vastator vastat. Ascende, Elam; obside, Media; omnem gemitum eius cessare feci. 3 Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem. 4 Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem. 5 Ponunt mensam, stragulum pandunt, comedunt, bibunt. Surgite, principes, ungite clipeum. 6 Haec enim dixit mihi Dominus: “ Vade et pone speculatorem; quodcumque viderit, annuntiet. 7 Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu ”. 8 Et clamavit speculator: “ Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. 9 Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum ”. Et respondit et dixit: “ Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram ”. 10 Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis. 11 Oraculum Duma. Ad me clamat ex Seir: “ Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? ”. 12 Dixit custos: “ Venit mane, sed etiam nox; si quaeritis, quaerite, revertimini, venite ”. 13 Oraculum in solitudine. In saltu, in solitudine dormietis, turmae Dedanim. 14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Thema; cum panibus occurrite fugienti: 15 a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii nudati, a facie arcus extenti, a facie gravis proelii. 16 Quoniam haec dicit Dominus ad me: “ Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar; 17 et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est ”.

Iz 21, 1-17





Verš 8
Et clamavit speculator: “ Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus.
Hab 2:1 - Super custodiam meam stabo et consistam super speculam et contemplabor, ut videam quid dicat mihi et quid respondeat ad querelam meam.

Verš 9
Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum ”. Et respondit et dixit: “ Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram ”.
Jer 25:12 - Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum et super terram Chaldaeorum; et ponam illam in solitudines sempiternas.
Jer 51:8 - Subito cecidit Babylon et contrita est. Ululate super eam; tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur.
Zjv 14:8 - Et alius angelus secutus est dicens: “ Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes! ”.
Zjv 18:2 - Et clamavit in forti voce dicens: “ Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus immundi et custodia omnis bestiae immundae et odibilis;

Verš 4
Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem.
Jób 7:3 - sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi.

Iz 21,1 - Nevieme, prečo volá prorok Babylon morskou púšťou.

Iz 21,2 - Boh sám povzbudzuje nepriateľov proti Babylonu, nad ktorého skazou je zdesený aj prorok sám. Ináč milej doby súmraku sa teraz bojí, lebo v noci je každá hrôza hroznejšia.

Iz 21,5 - Z hostiny budú musieť ísť Babylonci rovno do boja.

Iz 21,6-9 - Verše 6–9 sú nejasné. Treba im rozumieť asi tak, že prorok celý deň a celú noc pozoruje, ako tiahne vojsko proti Babylonu. Vtom "ktosi", najskôr sám Boh (porov. verš 10), oznámi prorokovi pád Babylonu.

Iz 21,10 - "Rozmlátený, rozdrvený" národ sú Izraeliti, ktorí budú v babylonskom zajatí a ktorým pád Babylonu bude znamenať oslobodenie.

Iz 21,11-12 - Seir je pohorie v Edomsku. Edomčania sa dopytujú strážcu, proroka, na svoj osud. Prorok vidí v ich budúcnosti záblesky rána, šťastia, ale aj noc nových utrpení. Dúfa, že dostane o ich osude jasnejšie videnie, preto ich žiada, aby sa znovu vrátili k nemu. Toto je asi zmysel tohto krátkeho a nejasného proroctva.

Iz 21,13-17 - V proroctve proti Arabom sa spomínajú len dva arabské kmene: Dedančania a Kedarania. Arabi sa budú pred nepriateľom schovávať na púšti, kde im obyvatelia Temy (mesto východne od Elamského zálivu) poskytnú pokrm a nápoj. O roku žoldniera pozri 16,14.