výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 8, 1-23

1 Et dixit Dominus ad me: “ Sume tibi tabulam grandem et scribe in ea stilo hominis: Maher Salal Has Baz (id est Velociter spolia detrahe, cito praedare). 2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem et Zachariam filium Barachiae; 3 et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: “ Voca nomen eius Maher Salal Has Baz, 4 quia antequam sciat puer clamare: “Pater mi” et “Mater mea”, afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum ”. 5 Et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens: 6 “ Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae, quae vadunt cum silentio, et defecit coram Rasin et filio Romeliae, 7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam eius, et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius; 8 et ibit per Iudam inundans et diffluens, usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel ”. 9 Clamorem tollite, populi, et consternemini; et audite, universae procul terrae: accingimini et perterremini, accingimini et perterremini. 10 Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet, quia nobiscum Deus. 11 Haec enim ait Dominus ad me, cum apprehendit me manu et monuit, ne irem in via populi huius, dicens: 12 “ Ne vocetis coniurationem, quodcumque populus iste vocat coniurationem, et timorem eius ne timeatis neque paveatis ”. 13 Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester; 14 et erit in sanctuarium, in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem. 15 Et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et irretientur et capientur. 16 Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. 17 Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum. 18 Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion. 19 Et cum dixerint ad vos: “ Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis? ”. 20 Ad legem et ad testimonium! Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. 21 Et transibit per eam afflictus et esuriens; et, cum esurierit, irascetur et maledicet regi suo et deo suo et suspiciet sursum 22 et ad terram intuebitur: et ecce tribulatio et tenebrae, caligo opprimens et obscuritas diffusa. 23 Non erit enim amplius caligo, ubi erat oppressio. Primo tempore contemptibilem reddidit terram Zabulon et terram Nephthali; et novissimo glorificavit viam maris, trans Iordanem, Galilaeam gentium.

Iz 8, 1-23





Verš 18
Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion.
Heb 2:13 - et iterum: “ Ego ero fidens in eum ”; et iterum: “ Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus ”.

Verš 19
Et cum dixerint ad vos: “ Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis? ”.
Dt 18:11 - nec incantator, nec qui pythones consulat nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem;

Verš 22
et ad terram intuebitur: et ecce tribulatio et tenebrae, caligo opprimens et obscuritas diffusa.
Iz 5:30 - Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris. Aspiciet in terram: et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine eius.

Verš 14
et erit in sanctuarium, in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem.
Iz 28:16 - Idcirco haec dicit Dominus Deus: “ Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur.
Lk 2:34 - Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “ Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur
Rim 9:33 - sicut scriptum est: “ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur ”.
1Pt 2:7 - Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem “ Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli ”

Verš 15
Et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et irretientur et capientur.
Mt 21:44 - Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum ”.
Lk 20:18 - Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; supra quem autem ceciderit, comminuet illum ”.

Iz 8,2 - Svedkovia, ktorí sú nám nie bližšie známi, mali po splnení sa proroctva dokázať, že Izaiáš tieto veci predpovedal.

Iz 8,3 - "Prorokyňou" volá Izaiáš svoju manželku. Je zrejmé, že tu spomínaný chlapec nie je totožný s Emanuelom.

Iz 8,6 - O Rasinovi a Romeliášovom synovi Pekachovi pozri úvod, o kanáli Siloe 2 Krn 32,30.

Iz 8,7 - "Rieka" je Eufrat, ku dravosti ktorého prirovnáva Izaiáš dravosť Asýrov.

Iz 8,10 - "S nami Boh" je preklad mena Emanuel.

Iz 8,12 - Zastrašený ľud v týchto vojnových časoch asi aj v počínaní Izaiášovom videl vlastizradu.

Iz 8,14 - "Oba domy Izraela" sú dve ríše vyvoleného národa, severná a južná.

Iz 8,16 - Učeníkov prorokových volá tu Boh svojimi učeníkmi, veď je prorok jeho zástupca. Im má Izaiáš odovzdať svoje proroctvá, ktoré budú raz svedectvom proti Izraelitom, že nedbali na prorokove výstrahy.

Iz 8,18 - "Chlapci" sú Izaiášovi synovia. Ich mená, ale aj meno Izaiáša sú mená vyznamné, symbolické (pozri 7,3 a 8,3).

Iz 8,19 - Prorok vyčíta národu, že sa namiesto k Bohu utieka k čarodejom a k veštcom, ba vyvoláva aj mŕtvych, je predsa nerozum na živých ľudí dopytovať sa mŕtvych. Radšej nech sa vrátia k "náuke a svedectvu", t. j. k Božiemu zákonu, ináč budú blúdiť v duševných tmách. Tieto tmy sa opisujú aj v nasledujúcich veršoch.

Iz 8,23 - Spomínajú sa tu kedysi zaznávané kraje Galiley a Zajordánska, ktoré neskoršie svojím pobytom a verejným účinkovaním tak oslávil Mesiáš. "More" tu je, ako aj častejšie v Biblii, Genezaretské jazero. Od slov: "V predošlom čase…" pričleňuje Vulg tento verš už k hl. 9.