výhody registrácie

List Kolosanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Kol 1, 1-29

1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater 2 his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro. 3 Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes, 4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes, 5 propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii, 6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate; 7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi, 8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu. 9 Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali, 10 ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei, 11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio 12 gratias agentes Patri, qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine; 13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, 14 in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum; 15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, 16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt, 17 et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant. 18 Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, 19 quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare 20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt. 21 Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis, 22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso; 23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister. 24 Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia, 25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei; 26 mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, 27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae; 28 quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo; 29 ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me in virtute.

Kol 1, 1-29





Verš 2
his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro.
Rim 1:7 - omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Gal 1:3 - gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo,
Ef 1:2 - gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
1Pt 1:2 - secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.

Verš 3
Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes,
Ef 1:15 - Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,
Flp 1:3 - Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
1Sol 1:2 - Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibus nostris, sine intermissione;
2Sol 1:3 - Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem,

Verš 5
propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii,
1Pt 1:4 - in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem, conservatam in caelis propter vos,

Verš 6
quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate;
Mk 4:8 - Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ”.
Jn 15:16 - Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

Verš 7
sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi,
Kol 4:12 - Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei.
Flm 1:23 - Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu,

Verš 9
Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali,
Ef 1:15 - Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,
1Kor 1:5 - quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia,

Verš 10
ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei,
Gn 17:1 - Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus.
1Kor 7:20 - Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
Ef 4:1 - Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Flp 1:27 - Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii;
1Sol 2:12 - deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam.
Jn 15:16 - Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

Verš 13
qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
Ef 2:4 - Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
1Sol 2:12 - deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam.
Mt 3:17 - Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.
Mt 17:5 - Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
2Pt 1:17 - Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”;

Verš 14
in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum;
Sk 20:28 - Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
Ef 1:7 - in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius,
Heb 9:14 - quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
1Pt 1:19 - sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi,

Verš 15
qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae,
2Kor 4:4 - in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
Flp 2:6 - qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
Heb 1:3 - qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,
Zjv 3:14 - Et angelo ecclesiae, quae est Laodiciae, scribe: Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturae Dei:

Verš 16
quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,
Gn 1:3 - Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux.
Ž 33:6 - Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Jn 1:3 - Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est;
Ef 3:9 - et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
Heb 1:2 - in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;

Verš 18
Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens,
Ef 1:22 - et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae,
Ef 4:15 - veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus,
Ef 5:23 - quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.
1Kor 15:20 - Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium.
Zjv 1:5 - et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo

Verš 19
quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare
Jn 1:14 - Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
Jn 1:16 - Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;
Kol 2:9 - quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter,

Verš 20
et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt.
2Kor 5:18 - Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis,
1Jn 4:10 - In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
Iz 9:7 - Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
Jn 16:33 - Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ”.
Sk 10:36 - Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus.
Rim 5:1 - Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum,
Ef 2:14 - Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua,

Verš 22
nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso;
Lk 1:75 - in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris.
Ef 1:4 - sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;
Ef 5:27 - ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
2Tim 1:9 - qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia;
Tít 2:12 - erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo,

Verš 23
si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister.
Jn 15:6 - Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.

Verš 24
Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,
2Kor 7:4 - Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis; repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
Ef 3:13 - Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra.
Flp 2:17 - Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;
2Tim 2:10 - Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna.
Rim 12:5 - ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
1Kor 12:27 - Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
Ef 4:12 - ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi,
Ef 5:23 - quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.

Verš 25
cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei;
Rim 16:25 - Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,
Ef 1:9 - notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
Ef 3:9 - et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
2Tim 1:10 - manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium,
Tít 1:4 - Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro.
1Pt 1:20 - praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,

Verš 26
mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,
Mt 13:11 - Qui respondens ait illis: “ Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum.

Verš 27
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae;
2Kor 2:14 - Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco.
1Tim 1:1 - Paulus, apostolus Christi Iesu secundum praeceptum Dei sal vatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae,

Kol 1,7 - Epafras, koloský občan, Pavlov žiak a apoštol svojho rodného mesta i susednej Laodicey a Hierapolu. Pavol ho získal pre Krista v Efeze, kam počas skoro trojročného Pavlovho pobytu prichádzali poslucháči z celej Malej Ázie (Sk 19, 11-12).

Kol 1,9 - Poznanie nie čisto intelektuálne, ale ako prameň čnostného života.

Kol 1,13-20 - Pavol tu vložil krásny hymnus na Kristovu vznešenosť a na dielo jeho spásy; podobný kristologický hymnus je vo Flp 2, 6-11.

Kol 1,15 - Zrodený od večnosti, Boh z Boha, Kristus má absolútny primát v stvorení a vo vykúpení, ktoré je nové, nadprirodzené stvorenie.

Kol 1,16 - "Tróny …" – v židovských náboženských predstavách a terminológii (pórov. Ef 1, 21) je celá hierarchia anjelských bytostí.

Kol 1,18 - Kristus sa svojím vtelením, vykupiteľskou smrťou a zmŕtvychvstaním stáva hlavou vykúpeného tajomného tela, Cirkvi (pórov. Ef 4, 14-16), bránou do nového, večného života. "Prvorodený z mŕtvych" znamená prvý zmŕtvychvstalý.

Kol 1,19 - "Plnosť" – buď ako plnosť božstva (ako v 2, 9), alebo plnosť v zmysle Ef 1, 23, alebo plnosť v zmysle celého vykúpeného vesmíru, čo je skôr v súlade s kontextom.

Kol 1,20 - Kristus svojou vykupiteľskou obetou vovádza do sveta poriadok, ako ho pôvodne určil Boh.

Kol 1,22 - V gréckom texte tu idú po sebe dva výrazy označujúce telo (sóma, sárx). Podľa všetkého Pavol tu myslí na Kristovo fyzické telo, v ktorom sa uskutočnilo zmierenie s Bohom.

Kol 1,24 - Pavol nemieni dopĺňať Kristovo utrpenie, lebo ono malo nekonečnú cenu. Ide o doplnenie utrpenia jeho mystického tela, Cirkvi, na ktorom má mať účasť každý jeho úd.

Kol 1,28 - "My" hovorí Pavol aj za svojich spolupracovníkov.