výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 53, 1-12

1 “ Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? 2 Et ascendit sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti. Non erat species ei neque decor, ut aspiceremus eum, et non erat aspectus, ut desideraremus eum. 3 Despectus erat et novissimus virorum, vir dolorum et sciens infirmitatem, et quasi abscondebamus vultum coram eo; despectus, unde nec reputabamus eum. 4 Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi plagatum, percussum a Deo et humiliatum. 5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. 6 Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum ”. 7 Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum. 8 Angustia et iudicio sublatus est. De generatione eius quis curabit? Quia abscissus est de terra viventium; propter scelus populi mei percussus est ad mortem. 9 Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis, cum divitibus tumulum eius, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius. 10 Et Dominus voluit conterere eum infirmitate. Si posuerit in piaculum animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu eius prosperabitur. 11 Propter laborem animae eius videbit lucem, saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit. 12 Ideo dispertiam ei multos, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogat.

Iz 53, 1-12





Verš 1
“ Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?
Jn 12:38 - ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: “ Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? ”.
Rim 10:16 - Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: “ Domine, quis credidit auditui nostro? ”.

Verš 3
Despectus erat et novissimus virorum, vir dolorum et sciens infirmitatem, et quasi abscondebamus vultum coram eo; despectus, unde nec reputabamus eum.
Ž 22:6 - ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi.
Iz 49:7 - Haec dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus eius, ad contemptum in anima, ad abominatum in gente, ad servum dominorum: “ Reges videbunt et consurgent, principes quoque et adorabunt, propter Dominum, quia fidelis est, Sanctum Israel, qui elegit te ”.
Iz 52:14 - Sicut obstupuerunt super eum multi, sic deformis erat, quasi non esset hominis species eius, filiorum hominis aspectus eius,
Mk 9:12 - Qui ait illis: “ Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur?

Verš 4
Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi plagatum, percussum a Deo et humiliatum.
Mt 8:17 - ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: “ Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit ”.

Verš 5
Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus.
Rim 4:25 - qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram.
1Kor 15:3 - Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas
1Pt 2:24 - qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis.

Verš 7
Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum.
Mt 26:63 - Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “ Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ”.
Mt 27:12 - Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
Mt 27:14 - Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.
Mk 14:61 - Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “ Tu es Christus filius Benedicti? ”.
Mk 15:5 - Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
Sk 8:32 - Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: “ Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum.

Verš 9
Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis, cum divitibus tumulum eius, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius.
1Pt 2:22 - qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius;
1Jn 3:5 - Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est.

Verš 12
Ideo dispertiam ei multos, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogat.
Mk 15:28 -
Lk 22:37 - Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent ”.
Lk 23:34 - Iesus autem dicebat: “ Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.

Iz 53,1 - V nasledujúcich veršoch hovorí o Pánovom služobníkovi prorok, a to v mene celého národa, preto hovorí v množnom počte. Od verša 7 hovorí zase Boh. Verš 1 rozumej: Prorok bude hovoriť neuveriteľnú vec, ale kto by pochopil, čo Božia moc ("Pánovo rameno") koná?

Iz 53,2 - Ľudia by si mysleli, že Pánov služobník bude aj svojím pôvodom veľký. No vyrástol pred Bohom ako nezbadaná ratoliestka, ako zaznávaný koreň, ktorý okrem toho vyrástol zo zeme suchej, nie je teda veľmi mocný. Takto označuje prorok chudobný pôvod Mesiášov, ktorého už 11,1.10 volá "ratolesť", "výhonok", "koreň", a aj tam pripomína jeho pôvod z bezvýznamnej rodiny Jesseho.

Iz 53,4-6 - Tieto verše hovoria o zástupnom utrpení Mesiáša. Bol nevinný, trpel za nás.

Iz 53,7 - Slová Vulgáty "obetovaný bol" ani prekladateľ, sv. Hieronym, nerozumel o obete na kríži, o tej je reč až vo verši 10. Vyslovuje sa tu len ochota Pánovho služobníka, ako prijíma utrpenie a nesie ho ako tichý baránok.

Iz 53,8 - Z úzkosti, ktorú pretrpel už pred odsúdením, a zo súdneho pokračovania vliekli ho na smrť, ktorú podstúpil pre hriechy svojho ľudu. Počínanie mučiteľov naplňuje proroka úžasom, že volá: "Kto pomyslí na jeho pokolenie?", na pokolenie, ktoré ho vydalo na smrť. Kto by toto pokolenie pochopil a dostatočne odsúdil?

Iz 53,9 - Toto sa doslovne splnilo pri smrti Kristovej. Spasiteľ zomrel medzi zločincami, bolo by sa zdalo ako zrejmé, že aj pohreb bude mať nečestný, medzi zločincami. Predsa, čo nik nečakal, boháč Jozef z Arimatey prepustil mu vlastný hrob (Mt 27,57).

Iz 53,10 - Spasiteľ bude mať potomstvo, veriacich, až do skončenia sveta, ba i vo večnosti budú mu ľudia vďační za dielo vykúpenia.

Iz 53,11 - Tento ťažký verš treba rozumieť tak, že Pánov služobník bude hľadieť na veľké výsledky svojho utrpenia.

Iz 53,12 - Boh mu dal moc nad hriešnikmi, ktorých vykúpil, keď sa dal pripočítať medzi hriešnikov, hoci sám bol nevinný a trpel len za viny iných. Hriešnikmi boli tí, čo ho umučili, on sa však za nich modlil. Aj mimovoľne sa nám tu zjaví pred duševným zrakom Kalvária, kde medzi lotrami krváca Kristus a modlí sa: "Otče, odpusť im…" Kto číta evanjelium a iné novozákonné spisy, tomu netreba dokazovať, ako sa predpovede tejto Izaiášovej piesne splnili na Ježišovi Nazaretskom. Umučenie Ježišovo, zakrvavenú jeho postavu, jeho tichosť by ani očitý svedok nebol opísal živšie.