výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 45, 1-25

1 Haec dicit Dominus de uncto suo Cyro: “ Apprehendi dexteram eius, ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas; et portae non claudentur. 2 Ego ante te ibo et montes humiliabo; portas aereas conteram et vectes ferreos confringam. 3 Et dabo tibi thesauros absconditos et divitias occultas, ut scias quia ego Dominus, qui vocavi te nomine tuo, Deus Israel. 4 Propter servum meum Iacob et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo; designavi te, et non cognovisti me. 5 Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me, 6 ut sciant ab ortu solis et ab occidente quoniam absque me nullus est. Ego Dominus, et non est alter, 7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec. 8 Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustitiam; aperiatur terra et germinet salvationem; et iustitia oriatur simul: ego Dominus creavi eam ”. 9 Vae, qui contradicit fictori suo, testa de vasis fictilibus terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: “ Quid facis? ” et “ Opus tuum absque manibus est ”? 10 Vae, qui dicit patri: “ Quid generas? ” et mulieri: “ Quid parturis? ”. 11 Haec dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes eius: “ Numquid ventura interrogatis me super filios meos et super opus manuum mearum mandatis mihi? 12 Ego feci terram et hominem super eam creavi ego; manus meae tetenderunt caelos, et omni militiae eorum mandavi. 13 Ego suscitavi eum in iustitia et omnes vias eius dirigam; ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus ”, dicit Dominus exercituum. 14 Haec dicit Dominus: “ Labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur: “Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus!”. 15 Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, salvator. 16 Confusi sunt et erubuerunt omnes, simul abierunt in confusionem fabricatores idolorum. 17 Israel salvatus est in Domino salute aeterna; non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi. 18 Quia haec dicit Dominus, qui creavit caelos, ipse Deus, qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam; non ut vacua esset, creavit eam, ut habitaretur, formavit eam: “ Ego Dominus, et non est alius. 19 Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso; non dixi semini Iacob: “Frustra quaerite me”. Ego Dominus loquens iustitiam, annuntians recta. 20 Congregamini et venite et accedite simul, qui salvati estis ex gentibus. Nescierunt, qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem. 21 Annuntiate et venite et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus et salvans non est praeter me. 22 Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. 23 In memetipso iuravi: Egressa est de ore meo iustitia, verbum, quod non revertetur; quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua ”. 24 “ Tantum in Domino ” dicent “ sunt iustitiae et robur! ”. Ad eum venient et confundentur omnes, qui repugnant ei; 25 in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israel.

Iz 45, 1-25





Verš 5
Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me,
Dt 4:35 - Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum.
Dt 4:39 - Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius.
Dt 32:39 - Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere.
Iz 44:8 - Nolite timere neque conturbemini; nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi? Vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me aut Petra, quam ego non noverim? ”.

Verš 7
formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec.
Nár 3:38 - MEM. Ex ore Altissimi nonne egrediuntur et mala et bona?
Am 3:6 - Si clanget tuba in civitate, populus non expavescet? Si erit malum in civitate, nonne Dominus fecit?

Verš 9
Vae, qui contradicit fictori suo, testa de vasis fictilibus terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: “ Quid facis? ” et “ Opus tuum absque manibus est ”?
Jer 18:6 - “ Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel.
Rim 9:20 - O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “ Quid me fecisti sic? ”.

Verš 13
Ego suscitavi eum in iustitia et omnes vias eius dirigam; ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus ”, dicit Dominus exercituum.
2Krn 36:22 - Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui iussit praedicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens:
Ezd 1:1 - In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui emisit edictum in omni regno suo etiam per scripturam dicens:
Iz 44:28 - qui dico de Cyro: “Pastor meus est et omnem voluntatem meam complebit”; qui dico Ierusalem: “Aedificaberis”, et templo: “Fundaberis” ”.

Verš 14
Haec dicit Dominus: “ Labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur: “Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus!”.
Iz 45:5 - Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me,

Verš 16
Confusi sunt et erubuerunt omnes, simul abierunt in confusionem fabricatores idolorum.
Iz 44:11 - Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul.

Verš 18
Quia haec dicit Dominus, qui creavit caelos, ipse Deus, qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam; non ut vacua esset, creavit eam, ut habitaretur, formavit eam: “ Ego Dominus, et non est alius.
Iz 42:5 - Haec dicit Dominus Deus, creans caelos et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam:
Iz 45:5 - Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me,
Iz 45:14 - Haec dicit Dominus: “ Labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur: “Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus!”.

Verš 19
Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso; non dixi semini Iacob: “Frustra quaerite me”. Ego Dominus loquens iustitiam, annuntians recta.
Dt 30:11 - Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum

Verš 20
Congregamini et venite et accedite simul, qui salvati estis ex gentibus. Nescierunt, qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem.
Iz 44:18 - Nescierunt neque intellexerunt; nam clausit oculos eorum, ne videant et ne intellegant corde suo.

Verš 21
Annuntiate et venite et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus et salvans non est praeter me.
Iz 41:22 - Accedant et nuntient nobis, quaecumque ventura sunt. Priora, quae fuerunt, nuntiate, ut ponamus cor nostrum et sciamus novissima eorum; et, quae ventura sunt, indicate nobis.
Iz 41:26 - Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus, et a principio, ut dicamus: “ Iustum est ”? Non est neque annuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros.
Iz 43:9 - Omnes gentes congregentur simul, et colligantur nationes: quis in eis annuntiabit istud et priora audire nos faciet? Dent testes suos et iustificentur et audiant et dicant: “Vere”.
Iz 45:5 - Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me,
Iz 45:14 - Haec dicit Dominus: “ Labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur: “Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus!”.
Iz 45:18 - Quia haec dicit Dominus, qui creavit caelos, ipse Deus, qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam; non ut vacua esset, creavit eam, ut habitaretur, formavit eam: “ Ego Dominus, et non est alius.

Verš 23
In memetipso iuravi: Egressa est de ore meo iustitia, verbum, quod non revertetur; quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua ”.
Rim 4:11 - et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia,
Flp 2:10 - ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum,

Verš 24
“ Tantum in Domino ” dicent “ sunt iustitiae et robur! ”. Ad eum venient et confundentur omnes, qui repugnant ei;
Iz 41:11 - Ecce confundentur et erubescent omnes, qui irascuntur adversum te; erunt quasi non sint et peribunt viri, qui contradicunt tibi.

Iz 45,1 - Kýra volá Pán svojím pomazaným (hebr.: Maššíach, grécky: Christos), lebo je predobraz Mesiáša. – Odpásať bedrá znamená odzbrojiť. Opásať (v. 5) zas naopak značí: vyzbrojiť. – Babylon mal podľa Herodota sto kovových brán, tie všetky otvorili sa pred Kýrom.

Iz 45,8 - Pánove slová, že on dáva dobro a dopúšťa zlo, vzbudili v prorokovi myšlienku, že Boh už veľa zla dopustil na zem. Preto sa túžobnou modlitbou obracia k nemu a prosí ho o blaho a šťastie. Pravda Božia nech príde z neba, ako prichádza zúrodňujúci dážď. Ovocím tejto, pravdou Božou zúrodnenej zeme bude spása. Modlitba obsahuje viac než túžbu po vyslobodení z babylonského zajatia; pravda, spása, spravodlivosť sú dobrá mesiášske. – Slovami: "Ja, Pán, som ju stvoril" naznačuje Boh, že vyslyší modlitbu prorokovu. – V znení Vulgáty prevzala Cirkev sv. slová tohto verša do svojej adventnej liturgie: "Roste, nebesia, z výsosti, oblak, prš Spravodlivého; otvor sa, zem, z vnútornosti, Spasiteľa dajže nášho."

Iz 45,10 - Boh voľbou Kýra začína preukazovať priazeň aj pohanom, aj tých chce prijať za synov. Keď mu to Izraeliti vyčítajú, chovajú sa ako nepodarené deti, ktoré sa opovážia robiť rodičom výčitky pre svojich mladších bratov (porov. verš nasledujúci).

Iz 45,14 - Tu spomínané národy pozri v pozn. k 43,3. V dobe mesiášskej sa aj tieto pridružia k národu Božiemu. – Výraz "v okovách" znamená úplné, ale slobodne volené poddanstvo.

Iz 45,20 - Babylonci nosievali svoje modly v sprievodoch na nosidlách.

Iz 45,21 - Kto predpovedal vyslobodenie zo zajatia.

Iz 45,23 - Porov. 55,11.