výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 38, 1-22

1 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: “ Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives”. 2 Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum 3 et dixit: “ Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim ”. Et flevit Ezechias fletu magno. 4 Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens: 5 “ Vade et dic Ezechiae: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos 6 et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam hanc civitatem”. 7 Hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est: 8 Ecce ego reverti faciam umbram graduum, per quos descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem gradibus ”. Et reversus est sol decem gradibus per gradus, quos descenderat. 9 Scriptura Ezechiae regis Iudae, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua: 10 “ Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi; quaesivi residuum annorum meorum. 11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium, non aspiciam hominem ultra inter habitatores orbis. 12 Habitaculum meum ablatum est et abductum longe a me quasi tabernaculum pastorum; convolvit sicut textor vitam meam; de stamine succidit me. De mane usque ad vesperam confecisti me. 13 Prostratus sum usque ad mane, quasi leo sic conterit omnia ossa mea; de mane usque ad vesperam confecisti me. 14 Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo, meditabor ut columba; attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, sponde pro me. 15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi? Ipse fecit! Incedam per omnes annos meos in amaritudine animae meae. 16 Domine, in te sperat cor meum; vivat spiritus meus, sana me et vivifica me; 17 ecce in pacem versa est amaritudo mea. Tu autem eruisti animam meam a fovea consumptionis, proiecisti enim post tergum tuum omnia peccata mea. 18 Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te; non exspectabunt, qui descendunt in lacum, veritatem tuam. 19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam. 20 Domine, salvum me fac, et ad sonum citharae cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini ”. 21 Et iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. 22 Et dixit Ezechias: “ Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?”.

Iz 38, 1-22





Verš 21
Et iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
2Kr 20:7 - Dixitque Isaias: “ Afferte massam ficorum ”. Quam cum attulissent et posuissent super ulcus eius, curatus est.

Verš 14
Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo, meditabor ut columba; attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, sponde pro me.
Iz 59:11 - Rugimus quasi ursi omnes et quasi columbae gementes gemimus; exspectamus iudicium, et non est, salutem, et elongata est a nobis.

Iz 38,8 - Hodiny dal zhotoviť Ezechiášov otec Achaz.

Iz 38,9 - Ezechiáš, pôvodca piesne, aj ináč sa zaslúžil o posvätné básnictvo (Prís 25,1) a posvätný spev (2 Krn 29,25–30). Osnova tejto piesne je dnes už, bohužiaľ, dosť porušená; tu podávame jej najpravdepodobnejšie znenie.

Iz 38,11 - Starozákonný človek obcoval s Bohom v chráme. To však mohol, len kým žil.

Iz 38,12 - "Príbytok" je telo človeka (porov. Jób 4,19). Kráľ vie, že v podsvetí bude žiť, ale bez tela, ktoré sa tak rýchlo odsťahuje od človeka (od duše), ako keď si pastieri prenesú šiator.

Iz 38,15-17 - Verše 15–17 sú veľmi porušené. Zmysel je asi tento: Kráľ prosil Boha o pomoc (verš 14) a dostal prostredníctvom proroka ubezpečenie, že sa uzdraví (verš 5). Uradostený volá: "Čo mám na to povedať? Veď Boh sám mi to zvestoval a aj splňuje svoj sľub, uzdravuje ma. Budem ho teda chváliť celý svoj život, i keď poslal na mňa utrpenie." – Boh odpustil hriechy kráľove, "zahodil ich za chrbát", aby ich nevidel.

Iz 38,22 - Kráľ ukázal na uzdravený úd alebo na hodiny Achazove. Osnovu čítame podľa LXX. Dnešný hebrejský text a po ňom aj Vulg má otázku: "Čo je znamenie…?"