výhody registrácie

List Rimanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Rim 1, 1-32

1 Paulus servus Christi Iesu, vo catus apostolus, segregatus in evangelium Dei, 2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis 3 de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem, 4 qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro, 5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboeditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, 6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi, 7 omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. 8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo; 9 testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam 10 semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. 11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos, 12 id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam. 13 Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. 14 Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. 15 Itaque, quod in me est, promptus sum et vobis, qui Romae estis, evangelizare. 16 Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. 17 Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “ Iustus autem ex fide vivet ”. 18 Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent, 19 quia, quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. 20 Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles; 21 quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. 22 Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, 23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium. 24 Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentiis cordis eorum in immunditiam, ut ignominia afficiant corpora sua in semetipsis, 25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. 26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam; 27 similiter et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. 28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt, 29 repletos omni iniquitate, malitia, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, 30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non oboedientes, 31 insipientes, incompositos, sine affectione, sine misericordia. 32 Qui cum iudicium Dei cognovissent, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum ea faciunt, sed et consentiunt facientibus.

Rim 1, 1-32





Verš 32
Qui cum iudicium Dei cognovissent, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum ea faciunt, sed et consentiunt facientibus.
Oz 7:3 - In malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes.

Verš 1
Paulus servus Christi Iesu, vo catus apostolus, segregatus in evangelium Dei,
Sk 9:15 - Dixit autem ad eum Dominus: “ Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel;
Sk 13:2 - Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ”.
Gal 1:15 - Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam,

Verš 2
quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
Gn 3:15 - Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius”.
Gn 22:18 - et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Gn 49:10 - Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium;
Dt 18:15 - Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis,
2Sam 7:12 - Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.
Ž 132:11 - Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Iz 4:2 - In die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam, et fructus terrae sublimis et exsultatio his, qui salvati fuerint de Israel.
Iz 7:14 - Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;
Iz 9:6 - Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Iz 40:10 - ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo.
Jer 23:5 - Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra.
Jer 33:14 - Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iudae.
Ez 34:23 - Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
Ez 37:24 - Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea.
Dan 9:24 - Septuaginta hebdomades decretae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum.
Mi 7:20 - Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham, quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis.

Verš 3
de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem,
Mt 1:1 - Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham.
Lk 1:32 - Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,
Sk 2:30 - propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius,
Sk 13:23 - Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,
2Tim 2:8 - Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum,

Verš 4
qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro,
Iz 9:6 - Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Iz 44:6 - Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “ Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus.
Iz 54:5 - Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur.
Jn 2:19 - Respondit Iesus et dixit eis: “ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”.
Rim 9:5 - quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
1Jn 5:20 - Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna.

Verš 7
omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
1Kor 1:2 - ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro:
Ef 1:1 - Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu:

Verš 9
testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam
Rim 9:1 - Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto,
2Kor 1:23 - Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum.
2Kor 11:31 - Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior.
Gal 1:20 - Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.
Flp 1:8 - Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
1Sol 2:5 - Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub praetextu avaritiae, Deus testis,
2Tim 1:3 - Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo tui memoriam in orationibus meis nocte ac die

Verš 10
semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
Rim 15:23 - nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis,
Rim 15:32 - ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum.

Verš 11
Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos,
1Sol 3:10 - nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram et compleamus ea, quae desunt fidei vestrae?
Rim 15:29 - scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam.

Verš 13
Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
1Sol 2:18 - Propter quod voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus et semel et iterum; et impedivit nos Satanas.

Verš 14
Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum.
1Kor 9:16 - Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero!

Verš 16
Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco.
Ž 40:9 - Facere voluntatem tuam, Deus meus, volui; et lex tua in praecordiis meis ”.
2Tim 1:8 - Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei,
1Kor 1:18 - Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.
1Kor 15:2 - per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis!

Verš 17
Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “ Iustus autem ex fide vivet ”.
Rim 3:21 - Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis,
Flp 3:9 - et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide;
Hab 2:4 - Ecce languidus, in quo non est anima recta; iustus autem in fide sua vivet ”.
Jn 3:36 - Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
Gal 3:11 - Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet;
Heb 10:38 - Iustus autem meus ex fide vivet; quod si subtraxerit se, non sibi complacet in eo anima mea.

Verš 19
quia, quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit.
Sk 14:17 - et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra ”.

Verš 20
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles;
Ž 19:1 - Magistro chori. PSALMUS. David.

Verš 21
quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum.
Dt 28:28 - Percutiet te Dominus amentia et caecitate ac stupore mentis;

Verš 23
et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium.
2Kr 17:29 - Et unaquaeque gens fabricata est deum suum; posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabant.

Verš 26
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam;
Lv 18:22 - Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.

Rim 1,1 - Pavol viackrát v listoch zdôrazňuje, že je "povolaný" apoštol, t. j. nie z vlastnej vôle, ale od samého Boha, tak ako ostatní apoštoli, a že je s nimi vo všetkom rovnoprávny. Lebo protivníci zlomyseľne podrývali jeho autoritu u veriacich.

Rim 1,3 - "Podľa tela", t. j. podľa ľudskej prirodzenosti. Kristus ako Boží Syn sa vo svojej moci ukázal po svojom zmŕtvychvstaní.

Rim 1,7 - Veriacich nazýva svätými. Kresťania sú totiž svätým, vyvoleným Božím ľudom.

Rim 1,14 - "Barbarmi" sa rozumejú tie národy, ktoré neprijali grécku kultúru.

Rim 1,16 - Nositeľmi starozákonného zjavenia boli Židia, a preto aj evanjelium sa malo hlásať najprv im a potom pohanom ("Grékom").

Rim 1,17 - Hab 2, 4. Božia spravodlivosť znamená Božiu dobrotu, ktorou chce Boh spasiť ľudí. Nevyhnutnou a jedinou podmienkou prijatia spásy je viera. "Z viery pre vieru" sa vysvetľuje rôzne: môže znamenať z viery Starého zákona k viere Nového zákona; vieru vo fakty i vieru v prísľuby budúcich vecí; nepochybne nezdôrazňuje iba nevyhnutnosť samej viery, ale aj jej rozvíjanie.

Rim 1,20 - Klasický text o možnosti poznať božskú bytosť zo stvorených vecí (porov. Múd 13, 1–9). Boh je neviditeľný, ale ľudský rozum má možnosť poznať ho ako príčinu i cieľ všetkého stvorenstva. V každej stvorenej bytosti môžeme akoby v zrkadle zachytiť odraz jej pôvodcu a stvoriteľa, a tak nepriamo, zdravým usudzovaním poznať jestvovanie Boha a do istej miery aj jeho vlastnosti.

Rim 1,23 - Porov. Ž 106, 20.

Rim 1,24-32 - Odpadnutie od Boha má vždy za následok rastúci mravný úpadok a rozklad ľudskej spoločnosti. "Boh ich vydal", to jest dopustil.

Rim 1,32 - Zloba tých, ktorí aj iných povzbudzujú na zlo a schvaľujú ich zlé skutky, je, prirodzene tým väčšia.