výhody registrácie

1. kniha kroník

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Krn 1, 1-54

1 Adam, Seth, Enos, 2 Cainan, Malaleel, Iared, 3 Henoch, Ma thusala, Lamech, 4 Noe, Sem, Cham et Iapheth. 5 Filii Iapheth: Gomer, Magog, Madai et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras. 6 Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma. 7 Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Getthim et Rodanim. 8 Filii Cham: Chus et Mesraim, Phut et Chanaan. 9 Filii autem Chus: Saba et Hevila, Sabatha et Regma et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba et Dedan. 10 Chus autem genuit Nemrod; iste coepit esse potens in terra. 11 Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nephthuim, 12 Phetrusim quoque et Chasluim, de quibus egressi sunt Philisthim e Caphtorim. 13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum, Heth, 14 Iebusaeum quoque et Amorraeum et Gergesaeum 15 Hevaeumque et Aracaeum et Sinaeum, 16 Aradium quoque et Samaraeum et Emathaeum. 17 Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. Filii autem Aram: Us et Hul et Gether et Mes. 18 Arphaxad autem genuit Sala, qui et ipse genuit Heber. 19 Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan. 20 Iectan autem genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth et Iare, 21 Adoram quoque et Uzal et Decla, 22 Ebal etiam et Abimael et Saba necnon 23 et Ophir et Hevila et Iobab; omnes isti filii Iectan. 24 Sem, Arphaxad, Sala, 25 Heber, Phaleg, Reu, 26 Seruch, Nachor, Thare, 27 Abram: iste est Abraham. 28 Filii autem Abraham: Isaac et Ismael. 29 Et hae generationes eorum: primogenitus Ismaelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam, 30 Masma et Duma, Massa, Hadad et Thema, 31 Iethur, Naphis, Cedma; hi sunt filii Ismaelis. 32 Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, Sue. Porro filii Iecsan: Saba et Dedan. Filii autem Dedan: Assurim et Latusim et Loommim. 33 Filii autem Madian: Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae. 34 Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et Israel. 35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ialam, Core. 36 Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sepho, Gatham, Cenez, Thamna, Amalec. 37 Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza. 38 Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. 39 Filii Lotan: Hori, Hemam; soror autem Lotan fuit Thamna. 40 Filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal et Sepho et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana. 41 Filii Ana: Dison. Filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran. 42 Filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan. Filii Disan: Us et Aran. 43 Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba. 44 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. 45 Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith. 47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. 48 Sed et Semla mortuus est; et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita est. 49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Baalhanan filius Achobor. 50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cuius urbis fuit nomen Phau; et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab. 51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, 52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 54 dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom.

1Krn 1, 1-54





Verš 32
Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, Sue. Porro filii Iecsan: Saba et Dedan. Filii autem Dedan: Assurim et Latusim et Loommim.
Gn 25:2 - quae peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue.

Verš 1
Adam, Seth, Enos,
Gn 5:3 - Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.

Verš 34
Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et Israel.
Gn 25:21 - Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae.
Gn 25:24 - Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius.

Verš 35
Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ialam, Core.
Gn 36:10 - et haec nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau, Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius.

Verš 5
Filii Iapheth: Gomer, Magog, Madai et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras.
Gn 10:2 - Filii Iapheth: Gomer et Magog et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras.

Verš 8
Filii Cham: Chus et Mesraim, Phut et Chanaan.
Gn 10:6 - Filii autem Cham: Chus et Mesraim et Phut et Chanaan.

Verš 12
Phetrusim quoque et Chasluim, de quibus egressi sunt Philisthim e Caphtorim.
Gn 10:14 - et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim.

Verš 17
Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. Filii autem Aram: Us et Hul et Gether et Mes.
Gn 10:22 - Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram.

Verš 24
Sem, Arphaxad, Sala,
Gn 11:10 - Hae sunt generationes Sem. Sem centum erat annorum, quando genuit Arphaxad biennio post diluvium;
Lk 3:36 - qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,

Verš 28
Filii autem Abraham: Isaac et Ismael.
Gn 16:15 - Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael.
Gn 21:2 - concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.

Verš 29
Et hae generationes eorum: primogenitus Ismaelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam,
Gn 25:13 - Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam,

1Krn 1,1-4 - Porov. Gn 5,3–32.

1Krn 1,10 - O Nimródovi pozri Gn 10,9–12.

1Krn 1,17 - Chus, Hul, Geter a Mosoch boli Aramovi synovia.

1Krn 1,17-23 - Porov. Gn 10,22–29.

1Krn 1,19 - Meno Faleg znamená "deliť".

1Krn 1,29-31 - Porov. Gn 25,13–16.

1Krn 1,37 - Porov. Gn 36,13.

1Krn 1,38-42 - Porov. Gn 36,20–28.

1Krn 1,43-50 - Porov. Gn 36,31–39.

1Krn 1,51-54 - Porov. Gn 36,40–43.