výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 34, 1-17

1 Accedite, gentes, ad audien dum; et populi, attendite. Audiat terra et plenitudo eius, orbis et omne germen eius. 2 Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: ad interitum devovit eos et dedit eos in occisionem. 3 Interfecti eorum proicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor; dissolventur montes sanguine eorum. 4 Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli, et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et arida frons de ficu. 5 Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus: ecce super Edom descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium. 6 Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum; victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. 7 Cadunt bubali cum eis, iuvenci cum tauris; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium, 8 quia dies ultionis Domini, annus retributionum ad vindicandam Sion. 9 Et convertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur, et erit terra eius in picem ardentem. 10 Nocte et die non exstinguetur, in sempiternum ascendet fumus eius, a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam. 11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius, noctua et corvus habitabunt in ea; et extendet super eam mensuram solitudinis et perpendiculum desolationis. 12 Nobiles eius non erunt, nec regnum proclamabunt; et omnes principes eius erunt in nihilum. 13 Et orientur in domibus eius spinae, urticae et paliurus in munitionibus eius; et erit cubile draconum et pascua struthionum. 14 Et occurrent hyaenae thoibus, et pilosus clamat ad amicum suum; ibi cubat lamia et invenit sibi requiem. 15 Ibi nidificat serpens ovaque deponit et circumfodit et fovet in umbra eius; illuc congregantur milvi alter ad alterum. 16 Requirite in libro Domini et legite: unum ex eis non deest, alter alterum exspectare non debet; quia os Domini praecepit, et spiritus eius ipse congregavit ea. 17 Et ipse misit eis sortem, et manus eius divisit terram illis in mensura; usque in aeternum possidebunt eam, in generatione et generatione habitabunt in ea.

Iz 34, 1-17





Verš 10
Nocte et die non exstinguetur, in sempiternum ascendet fumus eius, a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam.
Zjv 14:11 - Et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit, nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius ”.
Zjv 19:3 - Et iterum dixerunt: “ Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum! ”.

Verš 11
Et possidebunt illam onocrotalus et ericius, noctua et corvus habitabunt in ea; et extendet super eam mensuram solitudinis et perpendiculum desolationis.
Iz 13:21 - sed accubabunt ibi bestiae, et replebunt domus eorum ululae, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi;
Sof 2:14 - Et accubabunt in medio eius greges, omne genus animalium. Et onocrotalus et ulula in capitellis eius morabuntur; vox cantat in fenestra, corvus in limine, quoniam tabulatum cedrinum sublatum est.
Zjv 18:2 - Et clamavit in forti voce dicens: “ Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus immundi et custodia omnis bestiae immundae et odibilis;

Verš 4
Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli, et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et arida frons de ficu.
Zjv 6:13 - et stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum vento magno movetur,

Verš 6
Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum; victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.
Iz 63:1 - “ Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae ”. “ Sum ego, qui loquor iustitiam, potens ad salvandum ”.

Iz 34,1 - Hlavy 34 a 35 sú posledné hlavy prvej časti proroctiev Izaiášových; hl. 36 a 37 sú len historické dodatky, písané prózou. Predmetom hl. 34 je súd nad celým svetom. Hlavne sa spomína potrestanie Edomu, ktorý je tu predstaviteľom všetkých nepriateľov Božieho kráľovstva na zemi. Hl. 35 hovorí o konečnej spáse dobrých.

Iz 34,4 - Boh pri stvorení roztiahol, rozvinul nebeskú oblohu, pri súde ju zase zvinie ako knihu, pričom hviezdy (vojsko nebies) opršia z nej ako lístie zo stromu. – Knihy starých dôb boli zvitky; látka, na ktorej boli napísané, nakrútila sa na paličku ako dnešné rolety. Keď chceli čítať, rozvinuli knihu, po čítaní zas ju zvinuli. Písalo sa spravidla len na jednu, vnútornú stranu. Pozri však Ez 2,10.

Iz 34,5 - O Edomčanoch pozri pozn. k 16,1; porov. 21,11–12.

Iz 34,6 - Bozra, hlavné mesto Edomska, je asi dnešná Buseira južne od Mŕtveho mora. Iní ju stotožňujú s mestom Petra (16,1).

Iz 34,8 - Trest príde za to, čo nepriatelia popáchali proti Božiemu kráľovstvu na zemi, proti Sionu.

Iz 34,9 - Zničenie Edomska opisuje sa podobne ako spustošenie blízkej Sodomy a Gomory (Gn 19,24.25.28).

Iz 34,12 - Tento verš je neistý. Jeho zmysel je asi takýto: v edomskej krajine nebude viac bývať šľachta a kráľovstvo Edomčanov zaniklo.

Iz 34,14 - Na osamelých a spustošených miestach si ľudia predstavujú strigy a mátohy. Prorok ich v básnickom opísaní spomína len preto, aby čo najviac znázornil spustnutosť Edomu.

Iz 34,16 - Izraeliti si kedysi povrázkom rozmerali a žrebom rozdelili zasľúbenú zem. Podobne dal Boh rozličným zvieratám za údel krajinu Edomčanov. Pravda, i to je len básnické líčenie.