výhody registrácie

Kniha Sudcov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sdc 1, 1-36

1 Post mortem Iosue consulue runt filii Israel Dominum dicen tes: “ Quis nostrum primus ascendet ad Chananaeum ad pugnandum contra eum? ”. 2 Dixitque Dominus: “ Iudas ascendet: ecce tradidi terram in manus eius ”. 3 Et ait Iudas Simeoni fratri suo: “ Ascende mecum in sorte mea, et pugnemus contra Chananaeum, et ego pergam tecum in sorte tua ”. Et abiit cum eo Simeon. 4 Ascenditque Iudas, et tradidit Dominus Chananaeum ac Pherezaeum in manus eorum, et percusserunt in Bezec decem milia virorum. 5 Inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananaeum et Pherezaeum. 6 Fugit autem Adonibezec, quem persecuti comprehenderunt, caesis pollicibus manuum eius ac pedum. 7 Dixitque Adonibezec: “ Septuaginta reges, amputatis manuum ac pedum pollicibus, colligebant sub mensa mea ciborum reliquias. Sicut feci, ita reddidit mihi Deus ”. Adduxeruntque eum in Ierusalem, et ibi mortuus est. 8 Oppugnantes ergo filii Iudae Ierusalem ceperunt eam; et percusserunt in ore gladii tradentes incendio civitatem. 9 Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui habitabat in montanis et in Nageb et in Sephela. 10 Pergensque Iuda contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron, cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe, percussit Sesai et Ahiman et Tholmai. 11 Atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cuius nomen vetus erat Cariathsepher (id est civitas Litterarum). 12 Dixitque Chaleb: “ Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem ”. 13 Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb minor, dedit ei Axam filiam suam coniugem. 14 Quae cum veniret, incitavit eum, ut peteret a patre suo agrum. Demisit ergo se de asino, et dixit ei Chaleb: “ Quid habes? ”. 15 At illa respondit: “ Da mihi benedictionem; quia terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis ”. Dedit ergo ei Chaleb irriguum superius et irriguum inferius. 16 Filii autem Hobab Cinaei cognati Moysi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iudae in desertum Iudae, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum Amalecitis. 17 Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo et percusserunt simul Chananaeum, qui habitabat in Sephath, et percusserunt urbem anathemate. Vocatumque est nomen eius Horma (id est Anathema). 18 Cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis. 19 Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit; nec potuit expellere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. 20 Dederuntque Chaleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui expulit ex ea tres filios Enac. 21 Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non expulerunt filii Beniamin, habitavitque Iebusaeus cum filiis Beniamin in Ierusalem usque in praesentem diem. 22 Domus quoque Ioseph ascendit Bethel, fuitque Dominus cum eis. 23 Nam, cum explorarent urbem, quae prius Luza vocabatur, 24 viderunt custodes hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum: “ Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam ”. 25 Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii; hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt. 26 Qui dimissus abiit in terram Hetthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam, quae ita appellatur usque in praesentem diem. 27 Manasses quoque non occupavit Bethsan et Thanach cum viculis suis nec expulit habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis; mansitque Chananaeus in terra hac. 28 Postquam autem confortatus est Israel, fecit eos tributarios et expellere noluit. 29 Ephraim etiam non expulit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit Chananaeus in medio eius in Gazer. 30 Zabulon non expulit habitatores Cetron et Naalol, sed habitavit Chananaeus in medio eius factusque est ei tributarius. 31 Aser quoque non expulit habitatores Achcho et Sidonis, Ahalab et Achazib et Helba et Aphec et Rohob; 32 habitavitque Aser in medio Chananaei habitatoris illius terrae, quia non expulit eum. 33 Nephthali non expulit habitatores Bethsames et Bethanath et habitavit inter Chananaeum habitatorem terrae, fueruntque ei Bethsamitae et Bethanitae tributarii. 34 Artavitque Amorraeus filios Dan in montem nec dedit eis locum, ut ad planiora descenderent. 35 Habitavitque Amorraeus in Hathares, in Aialon et Salebim; et aggravata est manus domus Ioseph, factusque est ei tributarius. 36 Fuit autem terminus Amorraei ab ascensu Acrabbim ad Petram et superiora loca.

Sdc 1, 1-36





Verš 1
Post mortem Iosue consulue runt filii Israel Dominum dicen tes: “ Quis nostrum primus ascendet ad Chananaeum ad pugnandum contra eum? ”.
Sdc 20:18 - Qui surgentes venerunt in Bethel consulueruntque Deum atque dixerunt: “ Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin? ”. Quibus respondit Dominus: “ Iuda ascendet primus ”.

Verš 9
Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui habitabat in montanis et in Nageb et in Sephela.
Joz 10:36 - Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam.
Joz 11:21 - In tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iudae et Israel urbesque eorum delevit.
Joz 15:13 - Chaleb vero filio Iephonne dedit partem in medio filiorum Iudae, sicut praeceperat Dominus Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, ipsa est Hebron.

Verš 10
Pergensque Iuda contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron, cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe, percussit Sesai et Ahiman et Tholmai.
Joz 15:14 - Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac: Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.

Verš 11
Atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cuius nomen vetus erat Cariathsepher (id est civitas Litterarum).
Joz 15:15 - Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariathsepher (id est civitas Litterarum).

Verš 20
Dederuntque Chaleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui expulit ex ea tres filios Enac.
Nm 14:24 - Servum meum Chaleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit, et semen eius possidebit eam.
Joz 14:13 - Benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem;

Verš 23
Nam, cum explorarent urbem, quae prius Luza vocabatur,
Gn 28:19 - Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur Luza.

Verš 27
Manasses quoque non occupavit Bethsan et Thanach cum viculis suis nec expulit habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis; mansitque Chananaeus in terra hac.
Joz 17:11 - Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser: Bethsan et filiae eius et Ieblaam cum filiabus suis et habitatores Dor cum filiabus suis, habitatores quoque Endor cum filiabus suis; similiterque habitatores Thanach cum filiabus suis et habitatores Mageddo cum filiabus suis et tertia pars regionis Nopheth.

Verš 29
Ephraim etiam non expulit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit Chananaeus in medio eius in Gazer.
Joz 16:10 - Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer; habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc et factus est tributarius.

Sdc 1,1 - Začiatok porov. s Joz 1,1. Poznámka o smrti Jozueho (Joz 24,29) by vhodne zapadla pred 2,11; tam vlastne začína popis udalostí, ktoré sa stali po smrti Jozueho. 1,1 – 2,10 je výťah z Joz, čiže prehľad o dobytí krajiny, ktorý oboznamuje čitateľa Sdc o politickom stave Izraela po smrti Jozueho. Tento dosť suchý úvod je spestrený troma živými obrazmi (v. 5–7, 12–15, 24–26). Spomína tu všetky izraelské kmene – ako Joz 14 n. pri delení krajiny –, okrem Isachara. – Dotaz na Pána sa stal posvätnými lósmi "ur im" a "tumim" (porov. Ex 28,30; Nm 27,21; Joz 7,16 nn.) v Galgale, kde mali Izraeliti prvé táborište po prechode Jordána (Joz 4,19; 5,9).

Sdc 1,3 - Simeon a Júda pochádzali od tej istej matky, Lie (Gn 29,33.35). Aj preto si pomáhajú tieto dva kmene, lebo podiel Simeonov bol v území Júdovom. Pozri Joz 19,1 nn.

Sdc 1,4 - Ferezejci, okrem Kanaánčanov, bývali na území Júdovom a Simeonovom. – Azda "Bezek" je porušený názov mesta Azeky (Joz 10,10 n.). Iný je Bezek v podiele Manassesa, južne od pohoria Gelboe (1 Sam 11,8).

Sdc 1,5 - Pôvodne sa kráľ menoval asi Adoni-Sedek, ale vzhľadom na meno mesta Bezek bolo zmenené na Adoni-Bezek (t. j. pán Bezeka). Treba však robiť rozdiel medzi Adonibezekom, ktorý zomrel v Jeruzaleme (v. 7), a jeruzalemským kráľom Adonisedekom, ktorý zomrel v Makede (Joz 10,26).

Sdc 1,6 - Vg hovorí, že Adonibezekovi uťali "končatiny na rukách a na nohách". Mrzačenie porazených nepriateľov, aby neboli schopní ďalšieho boja, bolo častým zjavom v starom Oriente. Že takáto ukrutnosť nevyplýva z ducha zjaveného náboženstva, vidieť z Dt 20. Izraeliti zaobchádzali s porazeným nepriateľom tak, ako by bol on zaobchodil s nimi. Vtedy platila zásada: Oko za oko, zub za zub. Pritom ani zďaleka neboli Izraeliti takí ukrutní ako iné národy.

Sdc 1,7 - Porov. Lk 16,21 o žobrákovi Lazárovi. – "Sedemdesiat" je zaokrúhlená číslica, ktorá značí veľmi mnoho.

Sdc 1,10-15 - Vv. 10–15 je skoro doslovné znenie Joz 15,14–19. Rozdiel je len v tom, že v Joz sa pripisuje spomenutá výprava Kalebovi, tu zas kmeňu Júdovmu. Keďže Kaleb bol z kmeňa Júdovho (Nm 13,7; 34,19), vecného rozporu medzi oboma správami niet; len Joz 15,14 nn. sa tu zovšeobecňuje. Vidieť, že spisovatelia Kníh Joz a Sdc čerpali z jedného prameňa. Táto udalosť stala sa teda ešte za Jozueho. – "Karjatsefer, to je Mesto písem" (či Knižné mesto), ako vysvetľuje Vg.

Sdc 1,16 - Mojžišov svokor bol Jetro (Ex 3,1), ako výslovne uvádza LXX. Zdá sa, že časť Jetrových potomkov, Kenejcov, sa pridala pod vedením Hobaba (porov. Nm 10,29–32) k Izraelitom ešte na púšti, kde im preukazovali dobré služby. O Kenejcoch pozri tiež Nm 24,21 n. Po príchode do Kanaánu osadili sa asi v dobytom Jerichu. Teraz sa pridali k výprave Júdovcov, aby si vydobyli kraje, ktoré im boli sľúbené (Nm 10,32). Pozri tiež 4,11; 1 Sam 15,6. – Mesto paliem je Jericho, Dt 34,3; 2 Krn 28,15. – Arad (Joz 12,14), dnes Tell 'Arad, 25 km južne od Hebrona. Južne odtiaľ sa potulovali Amalekiti; porov. 1 Sam 15,6. – Júdska púšť sa rozkladá od júdskych hôr na východ k Mŕtvemu moru. Sídla Kenejcov boli teda v juhozápadnej časti Júdskej púšte.

Sdc 1,17 - Horma (Chorma – Kliatba, porov. "chérem"), pozri Nm 14,45; 21,3; Dt 1,44; Joz 12,14; 15,30; 19,4. O kliatbe pozri Joz 6,21; 8,24; 10,28; 11,11.

Sdc 1,20 - K v. 20 pozri Joz 14,13; 15,13. – K v. 21 pozri Joz 15,63. V Joz je miesto Benjamína Júda. Jeruzalem bol bezprostredne na hranici medzi územím Júdovým a Benjamínovým (Joz 18,15–17), ale patril Benjamínovcom (Joz 18,28). Podľa v. 8 podarilo sa Júdovcom raz Jeruzalem vydobyť, ale nepodarilo sa to druhý raz Benjamínovcom. Porov. Joz 15,63.

Sdc 1,21 - Až dodnes – do dôb spisovateľa, čím chce potvrdiť pravdivosť svojho údaja.

Sdc 1,22-24 - Doteraz opisoval pomery u Júdovcov, Simeonovcov a Benjamínovcov. Ďalej sa dotýka, ale celkom stručne, pomerov ostatných kmeňov. – Dom Jozefov – Efraim a Manasses Joz 17,17. – Betel (Joz 7,2) podľa Joz 16,2 bol na južných hraniciach Efraimcov, ktorým vždy patril, hoci podľa Joz 18,13 bol daný Benjamínovcom. – O Beteli-Luze pozri Gn 28,19–22; Joz 16,2; 18,13. – "Dáme ti milosť" – nezabijeme ťa. Porov. (v. 25): Joz 2,14 o Rachabe.

Sdc 1,26 - Luza, asi kde je dnes Chirbet el-Luvézije pri Al-Gražare, 1 hod. severozápadne od Tell el-Kádi.

Sdc 1,27-29 - K v. 27 pozri Joz 17,12 n. – V. 29 je obdobou Joz 16,10.

Sdc 1,30-33 - O mestách Zabulonových pozri Joz 19,15 n., Aserových Joz 19,24 nn., o mestách Neftaliho Joz 19,35 nn.