výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 1, 1-25

1 Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. 2 Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius, 3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram, 4 Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon, 5 Salmon autem genuit Booz de Rahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse, 6 Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae, 7 Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa, 8 Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam, 9 Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam, 10 Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam, 11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis. 12 Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel, 13 Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor, 14 Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud, 15 Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob, 16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. 17 Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. 18 Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. 19 Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. 20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “ Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; 21 pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ”. 22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: 23 “ Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel ”, quod est interpretatum Nobiscum Deus. 24 Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam; 25 et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum.

Mt 1, 1-25





Verš 1
Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham.
Lk 1:31 - Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.

Verš 2
Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius,
Gn 21:2 - concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.
Gn 25:26 - Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli.
Gn 29:35 - Quarto concepit et peperit filium et ait: “ Modo confitebor Domino ”; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere.

Verš 3
Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram,
Gn 38:27 - Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero; atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum dicens:
Gn 38:29 - Illo vero retrahente manum, egressus est frater eius; dixitque mulier: “ Qualem rupisti tibi rupturam? ”. Et ob hanc causam vocatum est nomen eius Phares (id est Ruptura).
Rút 4:18 - Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esrom,
1Krn 2:5 - Filii autem Phares: Esrom et Hamul.
Rút 4:19 - Esrom genuit Aram, Aram genuit Aminadab,
1Krn 2:9 - Filii autem Esrom, qui nati sunt ei: Ierameel et Aram et Chaleb.

Verš 6
Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae,
Rút 4:22 - Obed genuit Iesse, Iesse genuit David.
1Sam 16:1 - Dixitque Dominus ad Samuelem: “ Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ”.
1Sam 17:12 - David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros.
1Krn 2:15 - sextum Asom, septimum David.
1Krn 12:18 - Egressusque est David obviam eis et ait: “ Si pacifice venistis ad me, ut auxiliemini mihi, cor meum iungatur vobis; si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum et iudicet ”.

Verš 7
Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa,
1Kr 11:43 - Dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui; regnavitque Roboam filius eius pro eo.
1Krn 3:10 - Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat

Verš 11
Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis.
1Krn 3:16 - Filii Ioachim: Iechonias filius eius, Sedecias filius eius.

Verš 12
Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel,
1Krn 3:17 - Filii Iechoniae captivi fuerunt: Salathiel filius eius,
Ezd 3:2 - Et surrexit Iesua filius Iosedec et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathiel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israel, ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.

Verš 18
Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
Lk 1:27 - ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.
Lk 1:34 - Dixit autem Maria ad angelum: “ Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ”.

Verš 21
pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ”.
Lk 1:31 - Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.
Sk 4:12 - Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri ”.

Verš 23
“ Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel ”, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
Iz 7:14 - Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;

Verš 25
et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum.
Lk 2:21 - Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.

Mt 1,1-17 - Lk 3, 23–38.Rodokmeň Ježiša Krista ukazuje, že Pán Ježiš pochádza skutočne z Abrahámových potomkov (Gn 12, 3) a z Dávidovho rodu (2 Sam 7, 12–16) podľa prisľúbení daných Abrahámovi a Dávidovi.

Mt 1,1 - "Syn Dávidov" je obľúbené pomenovanie Mesiáša u prorokov; tento názov používali na označenie Mesiáša aj Židia. "Kristus" je grécke slovo; je to preklad hebrejského slova "Mesiáš", po slovensky "Pomazaný". Pomazaním olejom sa v Starom zákone ustanovovali a uvádzali do úradu králi, kňazi a proroci. Kristus je Kráľ, Veľkňaz a Prorok. Kristus, ako potomok Abrahámov a Dávidov, vystupuje v dejinách ako stredobod všetkého, čo Boh urobil pre spásu ľudského pokolenia. Až po Ježiša trvá príprava na spásu. Ježiš spásu uskutočňuje a s ním prichádza na svet prisľúbené Božie kráľovstvo.

Mt 1,2 - Tento rodokmeň symetricky vyjadruje tri obdobia dejín spásy a dejín vyvoleného národa: od Abraháma po Dávida, od Dávida po babylonské zajatie a od babylonského zajatia po Krista. Každé obdobie je zastúpené symetricky 14 rodmi, hoci ich v skutočnosti bolo oveľa viac. Preto »mal syna« tu nemusí znamenať vždy bezprostredného otca. V rodokmeni sa uvádzajú aj štyri ženy, z toho tri cudzinky, ktoré počali v nezákonitej situácii. Tým sa naznačuje, že Ježiš prišiel spasiť všetkých ľudí, Židov i pohanov.

Mt 1,11 - Odvádzanie Židov do babylonského zajatia sa začalo za Joakima (roku 605 pred Kristom) a bolo dokončené roku 587.

Mt 1,16 - Jozef sa nazýva manželom Márie, lebo podľa Božej vôle uzavrel s ňou manželský zväzok. Pravda, v manželstve zachovávali obaja ustavičné panenstvo, žili ako brat a sestra. Pretože medzi Jozefom a Máriou bolo uzavreté riadne manželstvo, Ježiš patril manželským právom nielen Panne Márii, ale aj Jozefovi. A to je dôvod, prečo rodokmeň, ktorý je vlastne Jozefovým rodokmeňom, mohol byť označený ako rodokmeň Ježiša Krista.

Mt 1,18 - Zasnúbenie u Židov bolo už pravým manželstvom. Len ešte "spolu nebývali" a až asi po roku manžel – snúbenec "prijal manželku" do svojho domu.

Mt 1,19 - Manžel u Židov mohol manželku prepustiť, ale musel jej dať priepustný list, v ktorom bola uvedená aj príčina prepustenia. Jozef nepomýšľal na takéto úradné prepustenie. Bol presvedčený o Máriinej nevinnosti, len nechápal toto tajomstvo.

Mt 1,23 - Iz 7, 14.

Mt 1,25 - Duch Svätý poučil Jozefa, že Mária sa v panenstve stala matkou Božieho Syna; preto neporušil jej panenstvo ani pred narodením ani po narodení Božieho Syna. To je učenie viery, o ktorom nemožno pochybovať. Výraz "ale nepoznal ju, kým neporodila syna," je hebraizmus a doslovný preklad latinského textu, ktorý podľa zmyslu treba chápať: A bez toho, že by s ňou nažíval, porodila syna. Ostatné časti evanjelia, ako aj tradícia Cirkvi predpokladajú ustavičné panenstvo Panny Márie. Hebraizmus »kým (až) neporodila« bol zaužívaný výraz východného človeka; vidno to aj z 2 Sam 6, 23: "Saulovej dcére Michol sa nenarodil syn až do dňa jej smrti." Spojka "až" ("kým") tu nepoukazuje na to, čo bude, ale na fakt, ktorý sa stal, alebo nestal.