výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 32, 1-20

1 Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praee runt. 2 Et erit vir sicut latibulum a vento et refugium a tempestate, sicut rivi aquarum in sitiente terra et umbra petrae magnae in terra arida. 3 Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt, 4 et cor stultorum intelleget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. 5 Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque fraudulentus appellabitur maior; 6 stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat. 7 Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat. 8 Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad nobilia assurget. 9 Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. 10 Post dies enim et annum vos pavebitis confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. 11 Obstupescite, vanae; pavete, confidentes, exuite vos et nudate vos, accingite lumbos vestros. 12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. 13 Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super civitatem exsultantem. 14 Domus enim dimissa est; multitudo urbis relicta est, Ophel et Bahan erunt speluncae usque in aeternum, gaudium onagrorum, pascua gregum, 15 donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum in hortum, et hortus in saltum reputabitur, 16 et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in horto sedebit; 17 et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. 18 Et sedebit populus meus in habitatione pacis et in tabernaculis fiduciae et in locis securis. 19 Et penitus cadet saltus, et profunde deprimetur civitas. 20 Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.

Iz 32, 1-20





Verš 1
Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praee runt.
Ž 45:6 - sagittae tuae acutae - populi sub te cadent - in corda inimicorum regis.
Za 9:9 - Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae.

Verš 18
Et sedebit populus meus in habitatione pacis et in tabernaculis fiduciae et in locis securis.
Jer 33:16 - In diebus illis salvabitur Iuda, et Ierusalem habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabit eam: Dominus iustitia nostra.

Verš 3
Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt,
Iz 29:18 - Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.
Iz 30:21 - et aures tuae audient verbum post tergum monentis: “ Haec via, ambulate in ea ”, si declinaveritis ad dexteram vel ad sinistram.

Verš 15
donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum in hortum, et hortus in saltum reputabitur,
Joe 2:28 -
Jn 7:37 - In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: “ Si quis sitit, veniat ad me et bibat,
Sk 2:17 - “Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt;
Iz 29:17 - Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in hortum, et hortus in saltum reputabitur?

Iz 32,1 - Kniežatá budúcich mesiášskych čias budú spravodlivé a budú záštitou na ochranu ľudí. Panujúci kráľ je Mesiáš.

Iz 32,4-8 - V tých časoch ľudia nebudú viac zaslepení a nebudú posudzovať ľudí podľa zdania a lesku, ale podľa skutkov.

Iz 32,9 - Reč je o jeruzalemských ženách, ktoré sa spoliehali na pomoc Egypta a žili si bezstarostne.

Iz 32,10 - Výraz "v deň roku" je nejasný. Prorok chce asi povedať, že po uplynutí jedného roku; porov. 29,1.

Iz 32,15 - Z púšte bude taký krásny sad, že v porovnaní s ním sú terajšie sady len divé lesy. – Zoslanie Božieho Ducha predpovedá Starý zákon pre dobu mesiášsku viac ráz (Joel 2,28 hebr.; 3,1–2; Ez 36,26; 39,29).

Iz 32,19 - Rozumej tak, že v tejto stati opísaný blahobyt príde, až keď padne asýrska ríša a jej hlavné mesto.

Iz 32,20 - Blahobyt bude taký veľký, že sa dobytok bude môcť voľne pásť, ľudia ho nebudú musieť uväzovať, ani mu sputnávať nohy.