výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 6, 1-13

1 In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum edentem super solium excelsum et elevatum; et fimbriae eius replebant templum. 2 Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam et duabus velabat pedes suos et duabus volabat. 3 Et clamabat alter ad alterum et dicebat: “ Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius ”. 4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. 5 Et dixi: “ Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis ”. 6 Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari, 7 et tetigit os meum et dixit: “ Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur ”. 8 Et audivi vocem Domini dicentis: “ Quem mittam? Et quis ibit nobis? ”. Et dixi: “ Ecce ego, mitte me ”. 9 Et dixit: “ Vade, et dices populo huic: “Audientes audite et nolite intellegere, et videntes videte et nolite cognoscere”. 10 Pingue redde cor populi huius et aures eius aggrava et oculos eius excaeca, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanetur ”. 11 Et dixi: “ Usquequo, Domine? ”. Et dixit: “ Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta ”. 12 Et longe adducet Dominus homines, et magna erit desolatio in medio terrae; 13 et adhuc in ea decimatio, et rursus excisioni tradetur sicut terebinthus et sicut quercus, in quibus deiectis manebit aliquid stabile. Semen sanctum erit id quod steterit in ea.

Iz 6, 1-13





Verš 1
In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum edentem super solium excelsum et elevatum; et fimbriae eius replebant templum.
2Kr 15:7 - Et dormivit Azarias cum patribus suis, sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David; et regnavit Ioatham filius eius pro eo.

Verš 2
Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam et duabus velabat pedes suos et duabus volabat.
Zjv 4:8 - Et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas, in circuitu et intus plenae sunt oculis; et requiem non habent die et nocte dicentia: “ Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est! ”.

Verš 3
Et clamabat alter ad alterum et dicebat: “ Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius ”.
Zjv 4:8 - Et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas, in circuitu et intus plenae sunt oculis; et requiem non habent die et nocte dicentia: “ Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est! ”.

Verš 7
et tetigit os meum et dixit: “ Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur ”.
Jer 1:9 - Et misit Dominus manum suam et tetigit os meum; et dixit Dominus ad me: “ Ecce dedi verba mea in ore tuo;
Dan 10:16 - Et ecce quasi similitudo filiorum hominis tetigit labia mea; et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: “ Domine mi, in visione angustiae venerunt super me, et nihil in me remansit virium.

Verš 9
Et dixit: “ Vade, et dices populo huic: “Audientes audite et nolite intellegere, et videntes videte et nolite cognoscere”.
Mt 13:14 - et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis.
Mk 4:12 - ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis ”.
Lk 8:10 - Quibus ipse dixit: “ Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant.
Jn 12:40 - “ Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ”.
Sk 28:26 - dicens: “Vade ad populum istum et dic: Auditu audietis et non intellegetis, et videntes videbitis et non perspicietis.
Rim 11:8 - sicut scriptum est: “ Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem ”.

Verš 10
Pingue redde cor populi huius et aures eius aggrava et oculos eius excaeca, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanetur ”.
Jer 5:21 - “ Audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos non vident, et aures et non audiunt.

Iz 6,1 - O roku smrti Oziášovej pozri úvod. Videnie je nie výmysel alebo predstava proroka, ale skutočnosť. O prorockých videniach tiež v úvode. Izaiáš videl Boha v ľudskej podobe, ako si ho jednoduchí ľudia predstavujú v nebi: na tróne, medzi anjelmi, v kráľovskom rúchu.

Iz 6,2 - Serafíni sa vo Svätom písme spomínajú len tu. Meno znamená: ohniví, horiaci, zápalní. Prorok ich vidí v podobe ľudskej, ale s krídlami.

Iz 6,3 - Trojnásobným opakovaním: Svätý, svätý, svätý sa podľa Sv. Otcov pripomínajú tri božské osoby. Možné je, že Boh podobnými výrokmi pripravoval ľudí na toto tajomstvo, no starozákonný človek nemohol mať o ňom ani pochopu, Boh ho zjavil len v Novom zákone.

Iz 6,4 - Dymom alebo oblakom zahaľoval Boh pri videniach svoju slávu (Gn 15,17; Ex 19,9; 19,18; 40,34–35; 1 Kr 8,10).

Iz 6,5 - Starozákonní ľudia si mysleli, že každý, kto videl Božiu velebnosť, musí zomrieť (Gn 32,31; Ex 33,20; Sdc 6,22 n.; 13,22).

Iz 6,8 - Boh dáva otázku anjelovi; chce, aby sa Izaiáš sám ponúkol k prorockému úradu.

Iz 6,9 - Prorok svojimi kázňami nevyvolá u ľudu obrátenie, ale úplnú zatvrdnutosť. I v dobe Ježiša Krista boli Židia takí zatvrdnutí a zaslepení, preto tieto tvrdé slová častejšie uvádza aj Kristus Pán a jeho apoštoli (Mt 13,14; Mk 4,12; Jn 12,40; Sk 28,26; Rim 11,8).

Iz 6,11-13 - Pre zatvrdnutosť bude kedysi prekvitajúci národ ako poobtínaný strom, z ktorého zostal iba kmeň. Posledné slová obsahujú však nádej: obkliesnený strom skrýva v sebe životnú silu, je "svätým semenom". Myšlienka, u prorokov často zdôrazňovaná, že len zvyšky národa uzrú spasenie.