výhody registrácie

Kazateľ

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Kaz 1, 1-18

1 Verba Ecclesiastes filii David regis Ierusalem.” 2 “ Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum et omnia vanitas ”. 3 Quid lucri est homini de universo labore suo, quo laborat sub sole? 4 Generatio praeterit, et generatio advenit, terra autem in aeternum stat. 5 Oritur sol, et occidit sol et ad locum suum anhelat ibique renascitur. 6 Gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem, lustrans universa in circuitu pergit spiritus et in circulos suos revertitur. 7 Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non redundat; ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo. 8 Cunctae res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. 9 Quod fuit, ipsum est, quod futurum est. Quod factum est, ipsum est, quod faciendum est: 10 nihil sub sole novum. Si de quadam re dicitur: “ Ecce hoc novum est ”, iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos. 11 Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo. 12 Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Ierusalem 13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. 14 Vidi cuncta, quae fiunt sub sole; et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. 15 Quod est curvum, rectum fieri non potest; et, quod deficiens est, numerari non potest. 16 Locutus sum ego in corde meo dicens: “ Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata est multam sapientiam et scientiam ”. 17 Dedique cor meum, ut scirem sapientiam et scientiam, insipientiam et stultitiam. Et agnovi quod in his quoque esset afflictio spiritus, eo quod 18 in multa sapientia multus sit maeror; et, qui addit scientiam, addit et laborem.

Kaz 1, 1-18





Verš 9
Quod fuit, ipsum est, quod futurum est. Quod factum est, ipsum est, quod faciendum est:
Kaz 3:15 - Quod iam fuit, ipsum est; et, quod futurum est, iam fuit; et Deus requirit, quod abiit.

Verš 2
“ Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum et omnia vanitas ”.
Ž 62:9 - Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis.
Ž 144:4 - Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens.

Verš 3
Quid lucri est homini de universo labore suo, quo laborat sub sole?
Kaz 2:22 - Quid enim proderit homini de universo labore suo et afflictione cordis, qua sub sole laboravit?
Kaz 3:9 - Quid lucri habet, qui operatur, de labore suo?

Verš 4
Generatio praeterit, et generatio advenit, terra autem in aeternum stat.
Ž 104:5 - Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in saeculum saeculi.

Verš 7
Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non redundat; ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo.
Jób 38:8 - Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de visceribus procedens,
Ž 104:9 - Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.

Kaz 1,1 - Qohelet alebo Ecclesiastes (gr.): člen zhromaždenia (zhromaždenie – hebr. qahal, gr. ekklesía); znamená toho, kto hovorí – rečníka v zhromaždení (kazateľa), ktorý sa identifikuje s "kráľom nad Jeruzalemom". Ide tu o literárnu fikciu, ktorá za- mieňa autora so Šalamúnom, pretože sa preslávil múdrosťou (1 Kr 5,9–14).

Kaz 1,2 - "Márnosť" – hebrejsky hebel – znamená: vánok, dych, para a vôbec vec, ktorá rýchlo uniká, nemá dlhej stálosti.

Kaz 1,3 - "Pod slnkom – pod nebom", t. j. na tomto svete, v tomto časnom živote.

Kaz 1,4 - "Zem stojí naveky." Keď Sväté písmo hovorí o prírodných javoch, vyslovuje sa o nich neraz básnicky a iba podľa ľudových náhľadov, a nie teraz obvyklým vedeckým spôsobom.

Kaz 1,5 - "Ženie sa späť", podľa hebr. doslovne "túžobne sa hnať, žiadať si voľačo natoľko, že človek až dych tratí" (Jób 7,2). Možno, že v osnove pôvodne bolo "vracia sa" (podľa gr.).

Kaz 1,8 - Vg: Všetky veci unavujú človeka (ak pozoruje kolobeh mnohých prírodných javov).

Kaz 1,14 - Honba za vetrom: zhon za takou vecou, ktorú nemožno ani dohoniť, ani pevne uchytiť.

Kaz 1,16 - "Vzrástol som", podľa hebr. "rozmnožil som" (múdrosť svoju).