výhody registrácie

Kazateľ

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Kaz 5, 1-19

1 Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferen dum sermonem coram Deo; Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui. 2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. 3 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei stulta promissio; sed, quodcumque voveris, redde. 4 Multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. 5 Ne dederis os tuum, ut peccare faciat carnem tuam, neque dicas coram angelo: “ Error fuit ”; ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet opera manuum tuarum. 6 Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates et sermones innumeri; tu vero Deum time. 7 Si videris calumnias egenorum et subreptionem iudicii et iustitiae in provincia, non mireris super hoc negotio, quia excelso excelsior vigilat, et super hos quoque eminentiores sunt alii; 8 et terrae lucrum in omnibus est rex, cuius agri culti sunt. 9 Qui diligit pecuniam, pecunia non implebitur; et, qui amat divitias, fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas. 10 Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas; et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? 11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire. 12 Est et infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui. 13 Perierunt enim in negotio pessimo; si generavit filium, in summa egestate erit. 14 Sicut egressus est de utero matris suae, nudus iterum abibit, sicut venit, et nihil auferet secum de labore suo, quod tollat in manu sua. 15 Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum? 16 Cunctis enim diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia. 17 Ecce quod ego vidi bonum, quod pulchrum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus; haec enim est pars illius. 18 Et quidem omni homini, cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis et tollat partem suam et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei. 19 Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor eius.

Kaz 5, 1-19





Verš 18
Et quidem omni homini, cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis et tollat partem suam et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei.
Kaz 2:24 - Nihil melius est homini quam comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis. Et hoc vidi de manu Dei esse.
Kaz 3:12 - Cognovi quod nihil boni esset in eis nisi laetari et facere bene in vita sua.
Kaz 3:22 - Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat?
Kaz 9:7 - Vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum, etenim iam diu placuerunt Deo opera tua.
Kaz 11:9 - Laetare ergo, iuvenis, in adulescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae, et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium.
Kaz 2:10 - Et omnia, quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis nec prohibui cor meum ab omni voluptate, et oblectatum est ex omnibus laboribus, et hanc ratus sum partem meam ab omnibus aerumnis meis.

Verš 15
Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
Ž 49:17 - Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius,

Verš 4
Multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
Nm 30:2 - et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus:
Dt 23:21 - sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.

Verš 5
Ne dederis os tuum, ut peccare faciat carnem tuam, neque dicas coram angelo: “ Error fuit ”; ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet opera manuum tuarum.
Dt 23:21 - sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.

Verš 7
Si videris calumnias egenorum et subreptionem iudicii et iustitiae in provincia, non mireris super hoc negotio, quia excelso excelsior vigilat, et super hos quoque eminentiores sunt alii;
Prís 10:19 - In multiloquio non deerit peccatum; qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est.

Kaz 5,2 - Myšlienka s obmenou sa opakuje vo verši 6.

Kaz 5,5 - "Posol" je podľa všetkého kňaz. Vulg má "anjel". Veď kňaz ako zástupca Boží prevzal učinený sľub (Lv 27,1 n.).

Kaz 5,7-8 - Hoci absolutistická štátna forma, akou bolo izraelské kráľovstvo, prinášala často mnohé sociálne útlaky poddaným, predsa bola lepšia ako krajina, kde vládla anarchia. A takými bývali často staroveké krajiny púšte, s ktorými susedila i Palestína.

Kaz 5,13 - "Ak s ním narábajú zle" – mnohí navrhujú preklad: zhynie následkom pohromy.

Kaz 5,14 - "V hrsti uniesť" – iní prekladajú: svojou námahou nenadobudne ani toľko, aby mohol svojou rukou udeľovať (iným). Schudobnelý majiteľ nezanechá po sebe ničoho.

Kaz 5,16 - Ani boháč si nič nevezme zo svojho majetku na druhý svet; je iba strážcom často mŕtvych statkov, a to po celý svoj zemský život.