výhody registrácie

Kazateľ

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Kaz 3, 1-22

1 Omnia tempus habent, et momentum suum cuique negotio sub caelo: 2 tempus nascendi et tempus moriendi, tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est, 3 tempus occidendi et tempus sanandi, tempus destruendi et tempus aedificandi, 4 tempus flendi et tempus ridendi, tempus plangendi et tempus saltandi, 5 tempus spargendi lapides et tempus eos colligendi, tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus, 6 tempus quaerendi et tempus perdendi, tempus custodiendi et tempus abiciendi, 7 tempus scindendi et tempus consuendi, tempus tacendi et tempus loquendi, 8 tempus dilectionis et tempus odii, tempus belli et tempus pacis. 9 Quid lucri habet, qui operatur, de labore suo? 10 Vidi occupationem, quam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. 11 Cuncta fecit bona in tempore suo; et mundum tradidit cordi eorum, et non inveniet homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. 12 Cognovi quod nihil boni esset in eis nisi laetari et facere bene in vita sua. 13 Omnis enim homo, qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. 14 Didici quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur. 15 Quod iam fuit, ipsum est; et, quod futurum est, iam fuit; et Deus requirit, quod abiit. 16 Et adhuc vidi sub sole: in loco iudicii ibi impietas, et in loco iustitiae ibi iniquitas; 17 et dixi in corde meo: “ Iustum et impium iudicabit Deus, quia tempus omni rei et omnibus occasio ”. 18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus et ostenderet eos in semetipsis similes esse bestiis. 19 Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas. 20 Et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt omnia, et in terram omnia pariter revertuntur. 21 Quis novit, si spiritus filiorum hominis ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum in terram? 22 Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat?

Kaz 3, 1-22





Verš 9
Quid lucri habet, qui operatur, de labore suo?
Kaz 1:3 - Quid lucri est homini de universo labore suo, quo laborat sub sole?

Verš 20
Et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt omnia, et in terram omnia pariter revertuntur.
Gn 3:19 - in sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris”.

Verš 5
tempus spargendi lapides et tempus eos colligendi, tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus,
1Kor 7:5 - Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.

Kaz 3,1-9 - Kazateľ uvádza mnoho prípadov z ľudského života, na ktorých každý vidí, že všetky udalosti ľudského života podliehajú zákonitosti, ktorou Boh nezmeniteľne spravuje všetko na svete.

Kaz 3,5 - Porov. 2 Kr 3,25; Iz 5,2.

Kaz 3,9 - Porov. 1,1–8.

Kaz 3,11 - Verš svojou osnovou pôsobí značné ťažkosti pre výklad. Vg prekladá "svet vydal ich hádaniu (ich hádkam)".

Kaz 3,12 - Porov. 2,24.

Kaz 3,14 - Nie jednotlivé Božie diela sú nezničiteľné, ale zákony prírody ostávajú trvalo tie isté a nezmeniteľné. Boh je pôvodcom týchto zákonov. Táto večnosť Božieho zákona vedie človeka k bázni Božej (porov. Sir 18,5–6).

Kaz 3,15 - "Boh sa vie vypomstiť za prenasledovaného." Vg.: "Boh obnovuje, čo sa pominulo", t. j. akoby sa Boh časom vracal na cesty, ktoré zdanlivo opustil. Hebr. text poukazuje však na večnú spravodlivosť Božiu: dopustí aj neprávosť, ale súčasne bdie nad mravným poriadkom, ktorý vytvorila jeho svätá vôľa.

Kaz 3,19 - Práve tak ako človek podriaďujú sa zákonu pominuteľnosti aj zvieratá. (Iba v tomto zmysle je človek rovný zvieraťu.) Dych života rovnako uniká pri smrti, či hovoríme o ľuďoch alebo o zvieratách. Nesmrteľnosť ľudskej duše nie je na tomto mieste dotknutá, lebo keď ju Kazateľ aj výslovne nehlása, v ničom ju nepopiera. Inde však (9,10) aj Kazateľ spomína, že duša človeka zostupuje do podsvetia (šeolu), kde už niet radosti. S týmto náhľadom sa stretáme aj v žalme 104,29–30.

Kaz 3,21 - V dobe Kazateľovej ujímal sa náhľad, že životný dych ľudí vystupuje k Bohu, kým dych zvierat zostupuje pod zem.