výhody registrácie

1. list Sonúnčanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Sol 1, 1-10

1 Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen sium in Deo Patre et Domino Iesu Christo: gratia vobis et pax. 2 Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibus nostris, sine intermissione; 3 memores operis fidei vestrae et laboris caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum; 4 scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram, 5 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos. 6 Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti, 7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia. 8 A vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui; 9 ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero 10 et exspectare Filium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab ira ventura.

1Sol 1, 1-10





Verš 1
Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen sium in Deo Patre et Domino Iesu Christo: gratia vobis et pax.
Rim 1:7 - omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Ef 1:2 - gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
1Pt 1:2 - secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.

Verš 2
Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibus nostris, sine intermissione;
Ef 1:16 - non cesso gratias agens pro vobis memoriam faciens in orationibus meis,
Flp 1:3 - Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
Kol 1:3 - Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes,
2Sol 1:3 - Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem,

Verš 3
memores operis fidei vestrae et laboris caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum;
Jn 6:29 - Respondit Iesus et dixit eis: “ Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ”.

Verš 5
quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos.
1Kor 2:4 - et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis,
1Kor 4:20 - non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute.
1Sol 2:1 - Nam ipsi scitis, fratres, introi tum nostrum ad vos, quia non inanis fuit;

Verš 6
Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti,
1Kor 4:16 - Rogo ergo vos: imitatorcs mei estote!
1Kor 11:1 - Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
Flp 3:17 - Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos.
2Sol 3:9 - non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.

Verš 10
et exspectare Filium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab ira ventura.
Sk 1:11 - qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.
Flp 3:20 - Noster enim municipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum,
2Sol 1:10 - cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
Zjv 1:7 - Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.

1Sol 1,1 - Silván je poslovenčený rímsky tvar (Silvanus) aramejského mena Sílas. Spolu s Timotejom bol spolupracovníkom apoštola Pavla v misijnej práci v Macedónsku (porov. Sk 16–18).

1Sol 1,3 - Tri božské čnosti sú základom celého kresťanského života.

1Sol 1,10 - "Budúci hnev" – hnev trestajúceho Boha, ktorý sa prejaví voči hriešnikom v deň posledného súdu. Porov. Rim 2,8; 5,9. Podľa terminológie Starého zákona deň budúceho hnevu je dňom Božieho súdu.