výhody registrácie

Kniha proroka Micheáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mi 1, 1-16

1 Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten in diebus Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, quod vidit super Samariam et Ierusalem. 2 Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo eius; et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. 3 Quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae; 4 et liquescent montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae, quae decurrunt in praeceps. 5 In scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israel. Quod scelus Iacob? Nonne Samaria? Et quae excelsa Iudae? Nonne Ierusalem? 6 Et ponam Samariam in acervum lapidum, in agrum, ubi plantatur vinea; et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo. 7 Et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur. 8 Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum, 9 quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iudam, tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem. 10 In Geth nolite annuntiare, lacrimis ne ploretis, in Bethleaphra in pulvere volutamini. 11 Et transite vobis, habitatores Saphir, confusi ignominia; non sunt egressi habitatores Saanan. Planctus Bethesel auferet a vobis mansionem suam. 12 Profecto trement de bono habitatores Maroth, quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem. 13 Iungite quadrigae equos, habitatores Lachis; principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel. 14 Propterea dabis dimissionem super Moresethgeth. Domus Achzib in deceptionem regibus Israel. 15 Adhuc expugnatorem adducam tibi, quae habitas in Maresa; usque Odollam veniet gloria Israel. 16 Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.

Mi 1, 1-16





Verš 2
Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo eius; et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
Dt 32:1 - “ Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei!
Iz 1:2 - Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est: “ Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.

Verš 3
Quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae;
Iz 26:21 - Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos ”.
Ž 115:3 - Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit.
Dt 32:13 - Constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo,
Dt 33:29 - Beatus tu, Israel! Quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Ipse est scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae. Blandientur tibi inimici tui, et tu eorum altitudines calcabis ”.

Verš 4
et liquescent montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae, quae decurrunt in praeceps.
Ž 97:5 - Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra.
Am 9:5 - Et Dominus, Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet. Et lugebunt omnes habitantes in ea; et ascendet sicut fluvius ea omnis et decrescet sicut flumen Aegypti.

Verš 8
Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum,
Jób 30:29 - Frater fui draconum et socius struthionum.

Verš 10
In Geth nolite annuntiare, lacrimis ne ploretis, in Bethleaphra in pulvere volutamini.
2Sam 1:20 - Nolite annuntiare in Geth neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte laetentur filiae Philisthim, ne exsultent filiae incircumcisorum.
Jer 6:26 - Filia populi mei, accingere cilicio et volutare in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.

Verš 11
Et transite vobis, habitatores Saphir, confusi ignominia; non sunt egressi habitatores Saanan. Planctus Bethesel auferet a vobis mansionem suam.
Iz 47:3 - Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum. “ Ultionem capiam, nemini parcam ”,

Verš 12
Profecto trement de bono habitatores Maroth, quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem.
Am 3:6 - Si clanget tuba in civitate, populus non expavescet? Si erit malum in civitate, nonne Dominus fecit?

Mich 1,1 - O Micheášovi a jeho vlasti pozri úvod k tomuto prorokovi. – K dobe, v ktorej Micheáš pôsobil, porov. Iz 1,1; Oz 1,1. – Hlavné mesto Izraelskej ríše, Samária, spomína sa tu miesto celej ríše, podobne aj Jeruzalem, hlavné mesto Južnej ríše.

Mich 1,2 - Porov. Dt 32,1; Iz 1,2; Mich 6,1 n.

Mich 1,3 - "Zo svojho miesta" rozumej: z neba.

Mich 1,4 - Porov. Sdc 5,4 n.; Ž 18,8 n.; 68,9; 97,2–6.

Mich 1,5 - Samária a Jeruzalem sú strediskami modloslužby svojich krajín.

Mich 1,7 - Samária pokladala svoje bohatstvo, ktoré jej umožnilo narobiť toľko modiel, za dar svojich falošných bohov, porov. Oz 2,12.

Mich 1,8 - O slove "nahý" pozri pozn. k Iz 20,2.

Mich 1,9 - Úder, ktorý zničil Samáriu, bol úder aj pre Júdsko. Nepriateľ väčšmi ohrozoval aj Júdsko.

Mich 1,10-16 - Spomína sa niekoľko júdskych miest vždy v súvise s nejakým nešťastím, ktoré má v pôvodine podobný význam alebo aspoň podobné znenie ako meno mesta. Tieto slovné hry v preklade nemožno podať. Okrem tohto je osnova týchto veršov dosť porušená.

Mich 1,10 - Prorok vyzýva júdskych utečencov, aby pred cudzincami zatajili svoje nešťastie, lebo tí by sa ich pohrome tešili. Ako príklad sa spomína filištínske mesto Get a fenické mesto Ako (Akko). – Bet Afra je asi Ofera, mesto na územía Benjamínovho kmeň.

Mich 1,11 - Mestá, spomínané v tomto verši, nepodarilo sa s istotou určiť. Zmysel je asi: Obyvatelia Šafiru sa ešte vyzývajú k úteku, obyvatelia Sánanu však už nemohli ujsť pred nepriateľom.

Mich 1,12 - Poloha Marotu je neznáma.

Mich 1,13 - O Lachisi pozri pozn. k 2 Kr 14,19. "Zapriahni do voza tátoše" rozumej: Ujdi, ako rýchlo len môžeš.

Mich 1,14 - Odbytné dával ženích verenici, keď ju prepúšťal. Aj Pán prepustí svoju nevernú snúbenicu. Meno Morešet znamená "verenica". O tomto meste pozri úvod. – Meno mesta Akzib znamená "lož, klamstvo". V tomto meste sa dožijú sklamania králi, ktorí sa spoliehali na silu a ľudskú pomoc. – Akzib bol v Júdsku, pozri Joz 15,44.

Mich 1,15 - O Marese porov. pozn. k 2 Krn 11,6–10. Toto mesto dostane nového, nepriateľského dediča. "Sláva Izraela" sú veľmoži, ktorí budú musieť utekať a schovávať sa v jaskyni Odolam ako kedysi Dávid, porov. 1 Sam 22,1; 2 Sam 23,13.

Mich 1,16 - Porov. Iz 15,2; 22,12; Jer 7,29; 16,6; 41,5; Am 8,10. – Synovia národa pôjdu do zajatia.