výhody registrácie

Kniha proroka Zachariáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Za 1, 1-17

1 In mense octavo, in anno se cundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens: 2 “ Iratus est Dominus super patres vestros iracundia. 3 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum; et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. 4 Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus. 5 Patres vestri ubi sunt? Et prophetae numquid in sempiternum vivent? 6 Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: “Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis” ”. 7 In die vicesima et quarta undecimi mensis, qui est mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens: 8 “ Vidi per noctem, et ecce vir sedens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo; et post eum equi rufi, fulvi et albi. 9 Et dixi: “Quid sunt isti, domine mi?”. Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Ego ostendam tibi quid sint isti”. 10 Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: “Isti sunt quos misit Dominus, ut perambularent terram”. 11 Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: “Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit”. 12 Et respondit angelus Domini et dixit: “Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem et urbium Iudae, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est!”. 13 Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. 14 Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Clama dicens: Haec dixit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno, 15 sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum. 16 Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Ierusalem in misericordiis. Domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Ierusalem. 17 Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion et eliget adhuc Ierusalem”.

Za 1, 1-17





Verš 4
Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
Iz 31:6 - Convertimini ad eum, a quo penitus recesseratis, filii Israel.
Jer 3:12 - Vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices: Revertere, aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia pius ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum.
Jer 18:11 - Nunc ergo, dic viro Iudae et habitatoribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et opera vestra ”.
Ez 18:30 - Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in scandalum iniquitatis.
Oz 14:1 - Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur.

Verš 6
Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: “Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis” ”.
Nár 1:18 - SADE. “ Iustus est Dominus, quia contra os eius rebellis fui. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem.

Zach 1,1 - O Zachariášovi a jeho rode pozri úvod k tomuto prorokovi.

Zach 1,5 - Proroci síce pomreli, ale ich proroctvá sa splnili. Národ sa len vtedy obrátil k Bohu, keď videl, že sa hrozby prorokov plnia.

Zach 1,7 - Mesiac šebat je náš január-február.

Zach 1,9 - Anjela, ktorý mu videnia vysvetľoval, prorok azda ani nevidel.

Zach 1,10 - Jazdci sú Boží poslovia, anjeli. Kone zvýrazňujú rýchlosť anjelov. Túto ich vlastnosť my zvýrazňujeme zvyčajne krídlami. Boli to azda anjeli strážcovia rozličných krajín (porov. Dan 10,12 n.20 n.).

Zach 1,11-12 - Anjeli zistili, že nepriatelia Božieho národa žijú v pokoji, nebadať otrasy medzi národmi (porov. Ag 2,7). Z toho anjel usudzuje, že sa ešte nechystá obnova Božieho národa, preto uprosuje Pána, pripomína, že už aj od zborenia Pánovho chrámu bude čoskoro 70 rokov a Pánov hnev neprestáva.

Zach 1,15 - Keď nepriateľské národy necítili Pánov hnev, utláčali jeho národ.

Zach 1,16 - Meradlom sa označuje znovuvýstavba chrámu a mesta.