výhody registrácie

Kniha proroka Nahum

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Nah 1, 1-14

1 Oraculum Nineve. Liber visio nis Nahum Elcesaei. 2 Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis. 3 Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius. 4 Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. 5 Montes commoti sunt ab eo, et colles conturbati; et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo. 6 Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. 7 Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens sperantes in se 8 et in diluvio transeunte; consummationem faciet adversariorum suorum, et inimicos eius persequentur tenebrae. 9 Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet; non consurget duplex tribulatio. 10 Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida. 11 Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem. 12 Haec dicit Dominus: “ Et si incolumes fuerint et numerosi, sic quoque attondentur et pertransibunt; afflixi te et non affligam te ultra. 13 Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam ”. 14 Et praecipiet super te Dominus: “ Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es ”.

Nah 1, 1-14





Verš 2
Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis.
Ex 20:5 - Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me,

Verš 15
Iz 52:7 - Quam pulchri super montes pedes annuntiantis, praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: “Regnavit Deus tuus!”.
Rim 10:15 - Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: “ Quam speciosi pedes evangelizantium bona ”.

Verš 5
Montes commoti sunt ab eo, et colles conturbati; et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo.
Ex 19:18 - Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer.
Ž 18:7 - In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius.
Ž 29:5 - Vox Domini confringentis cedros; et confringet Dominus cedros Libani.
Ž 97:4 - Illustrarunt fulgura eius orbem terrae: vidit et contremuit terra.
Ž 114:4 - montes saltaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. -

Verš 7
Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens sperantes in se
Joe 3:16 -

Nah 1,1 - O Nahumovi a jeho vlasti pozri úvod k tomuto prorokovi. O Ninive Jon 1,2.

Nah 1,2 - Boh je žiarlivý na modly, nestrpí, aby človek dával modlám úctu, ktorá patrí len jemu; porov. Ex 20,5; 34,14; Dt 4,24; 5,9; tiež Iz 42,8; 48,11. Pomstivosť a hnev u Boha nie je náruživosť. Sväté písmo podobnými ľudskými vlastnosťami zvýrazňuje Božiu spravodlivosť, ktorá nestrpí konečné víťazstvo zla.

Nah 1,4 - O Bášane pozri pozn. k Iz 2,13; o Karmeli Iz 33,9.

Nah 1,8 - "Skoncuje so svojimi protivníkmi" prekladáme na základe LXX. Dnešný hebrejský text a s ním aj Vulg číta: "skoncuje s jej miestom", pričom tieto osnovy myslia bezpochyby, že Boh skoncuje s mestom Ninive.

Nah 1,9 - Zmysel: Netreba si myslieť, že Boh nechá Ninive bez trestu. Tak ho zničí, že druhého zákroku nebude treba. Obyvatelia mesta zhynú, ako hynie v ohni pleva alebo husto pospletané tŕnie. Obrany nebudú schopní ako opilci.

Nah 1,11-14 - V 11. verši hovorí prorok k Ninive, vo veršoch 12–13 k Júdsku a Jeruzalemu a v 14. verši k asýrskemu kráľovi alebo k Asýrom vôbec. V 11. verši myslí prorok azda na Sennacheriba, ktorý chcel obyvateľov Júdska presídliť, porov. Iz 36,17. Asýrom nepomôže ani ich moc, ani ich početnosť, zahynú a Júdsko takto strasie ich jarmo.