výhody registrácie

Kazateľ

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Kaz 7, 1-29

1 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. 2 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum hominum, et vivens hoc conferet in corde. 3 Melior est tristitia risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus. 4 Cor sapientium in domo luctus, et cor stultorum in domo laetitiae. 5 Melius est a sapiente corripi quam laetari stultorum canticis, 6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. 7 Quia calumnia stultum facit sapientem, et munus cor insanire facit. 8 “ Melior est finis negotii quam principium, melior est patiens arrogante ”. 9 Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. 10 Ne dicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? ”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc. 11 Bona est sapientia cum divitiis et prodest videntibus solem. 12 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo. 13 Considera opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod ille curvum fecerit. 14 In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro. 15 Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua. 16 Noli esse nimis iustus neque sapiens supra modum! Cur te perdere vis? 17 Ne agas nimis impie et noli esse stultus! Cur mori debeas in tempore non tuo? 18 Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam, quia qui timet Deum, utrumque devitat. 19 Sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis. 20 Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet. 21 Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi; 22 scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis. 23 Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “ Sapiens efficiar ”. 24 Et ipsa longius recessit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profunditas. Quis inveniet eam? 25 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et errorem imprudentiam. 26 Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa. 27 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem, 28 quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni: Hominem de mille unum repperi, mulierem ex omnibus non inveni. 29 Ecce solummodo hoc inveni: Quod fecerit Deus hominem rectum, et ipsi quaesierint infinitas quaestiones.

Kaz 7, 1-29





Verš 1
Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.
Prís 22:1 - Melius est nomen bonum quam divitiae multae, super argentum et aurum gratia bona.

Verš 5
Melius est a sapiente corripi quam laetari stultorum canticis,
Prís 13:18 - Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
Prís 15:31 - Auris, quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commorabitur.

Verš 6
quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.
Ž 58:9 - Sicut limax, quae tabescens transit, sicut abortivum mulieris, quod non vidit solem.

Verš 20
Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet.
1Kr 8:46 - Quod si peccaverint tibi — non est enim homo qui non peccet — et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope
2Krn 6:36 - Si autem peccaverint tibi — neque enim est homo, qui non peccet — et iratus fueris eis et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam vel propinquam,
Prís 20:9 - Quis potest dicere: “ Mundavi cor meum, purus sum a peccato ”?
1Jn 1:8 - Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.

Verš 25
Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et errorem imprudentiam.
Kaz 1:17 - Dedique cor meum, ut scirem sapientiam et scientiam, insipientiam et stultitiam. Et agnovi quod in his quoque esset afflictio spiritus, eo quod
Kaz 2:12 - Verti me ad contemplandam sapientiam et insipientiam et stultitiam: “ Quid faciet, inquam, homo, qui veniet post regem? Id quod antea fecerunt ”.

Verš 26
Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa.
Prís 5:3 - Favum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius;
Prís 6:24 - ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae;
Prís 7:6 - De fenestra enim domus meae per cancellos prospexi
Prís 6:26 - pretium enim scorti vix est torta panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
Prís 7:23 - donec transfigat sagitta iecur eius; velut si avis festinet ad laqueum et nescit quod de periculo animae illius agitur.
Prís 22:14 - Fovea profunda os alienae; cui iratus est Dominus, incidet in eam.

Kaz 7,1 - V prvom hebrejskom texte je slovná hra: lepšia je dobrá povesť (meno: šem) ako olej (šemen). Význam doslovne: vnútorná hodnota človeka je cennejšia ako jeho vonkajšok. Výrok, že smrť je lepšia od narodenia, nesmieme vytrhnúť zo súvisu, akoby tu Kazateľ prednášal o hodnote smrti. Tieto dve myšlienky najskôr tak súvisia, že dobré meno prežije aj smrť, kým voňavka po hostine hneď vypáchne. Treba sa viac starať o dobré meno než o vonkajšiu telesnú úhľadnosť.

Kaz 7,6 - Slová: tŕnie (hebr. sirim), kotol (hebr. sir) zasa predstavujú v pôvodine slovnú hru.

Kaz 7,7 - Útlak (hebr. ošeq) môže znamenať aj násilné olúpenie, ozbíjanie o majetok.

Kaz 7,12 - "Tieň" má význam ochrany, záštity.

Kaz 7,13 - Život treba brať taký, aký je. Nemáme čakať od neho iba príjemné veci, ale treba sa pripraviť aj na jeho skúšky.

Kaz 7,17-18 - Kto sa bojí Boha, ten nájde aj správnu strednú cestu, ktorá vedie k nemu.

Kaz 7,19 - Iní by chceli odchylne hláskovať hebr. slovo a dostali by zmysel: desať štítov ochranných (miesto šallitim čítajú šelatim).

Kaz 7,25-29 - Ako je múdrosť zobrazená čnostnou ženou (porov. Prís hl. 9 a 31), tak zasa pochabosť je predstavená necudnicou (Prís hl. 5 – 7).

Kaz 7,28 - Neprajný úsudok o vtedajšej žene je príznačný pre novšie knihy Starého zákona (Prís 2,16 n.; hl. 5; Sir 9,1–13; 25,17–36; 26,8–15).