výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 31, 1-31

1 Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater eius. 2 Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei? Quid, fili votorum meorum? 3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas illis, quae delent reges. 4 Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum, nec magistratus desiderare siceram, 5 ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum et mutent causam omnium filiorum pauperis. 6 Date siceram pereunti et vinum his, qui amaro sunt animo: 7 bibat et obliviscatur egestatis suae et doloris sui non recordetur amplius. 8 Aperi os tuum pro muto et causis omnium filiorum, qui pereunt; 9 aperi os tuum, decerne, quod iustum est, et iudica inopem et pauperem. 10 ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet? Longe super gemmas pretium eius. 11 BETH. Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit. 12 GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae. 13 DALETH. Quaesivit lanam et linum et operata est delectatione manuum suarum. 14 HE. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum. 15 VAU. Et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis. 16 ZAIN. Consideravit agrum et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam. 17 HETH. Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum. 18 TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius. 19 IOD. Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt fusum. 20 CAPH. Palmas suas aperuit inopi et manum suam extendit ad pauperem. 21 LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. 22 MEM. Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum eius. 23 NUN. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. 24 SAMECH. Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananaeo. 25 Ain. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo. 26 PHE. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius. 27 SADE. Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit. 28 COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt, vir eius et laudavit eam: 29 RES. “ Multae filiae fortiter operatae sunt, tu supergressa es universas ”. 30 SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Dominum ipsa laudabitur. 31 TAU. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius.

Prís 31, 1-31





Verš 9
aperi os tuum, decerne, quod iustum est, et iudica inopem et pauperem.
Lv 19:15 - Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo.
Dt 1:16 - Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus.

Verš 10
ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet? Longe super gemmas pretium eius.
Prís 12:4 - Mulier diligens corona est viro suo, et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta.

Verš 3
Ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas illis, quae delent reges.
Dt 17:17 - Neque habebit uxores plurimas, ne declinet cor eius, neque argenti et auri immensa pondera.

Pris 31,1 - Samostatný zlomok obsahuje všeobecne platné napomenutia, čo dostal od matky kráľ Lamuel. – Text (1–9) v pôvodine je veľmi poškodený. Preklad s opravami podľa LXX. – O Masse pozri 30,1. O Lamuelovi nevedno nič bližšieho.

Pris 31,3-7 - O kráľovnách – matkách porov. 1 Kr 2,19 n.

Pris 31,10-31 - Kniha prísloví sa končí básňou, zvanou "Zlatá abeceda vzornej gazdinej". Táto stať si právom zasluhuje toto meno, lebo každý dvojverš tejto básne (31,15 výnimočne trojverš) začína sa písmenom v tom poradí, ako nasledujú hlásky v abecede hebrejského jazyka. Ich poradie je trocha iné ako v našej abecede. A hebrejské písmo má len dvaadvadsať písmen, preto báseň má ten istý počet distích.

Pris 31,22 - Oblieka sa do šiat z vyberaných látok. Batist, plátno z najjemnejšej priadze. Purpur, farba tmavočervená, tu látka purpurovej farby. Purpur dovážali kupci z Fenície.

Pris 31,30 - Bohabojnosť, zbožnosť prevyšujú spanilosť a krásu, ktoré odkvitnú a vädnú. Čnosti sú však večné.

Pris 31,31 - V mestách pri bránach sa odohrával celý život verejnosti, tam sa schádzali ľudia na besedu, porady a súdy.