výhody registrácie

Kniha proroka Amosa

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Am 1, 1-15

1 Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobus annis ante terraemotum. 2 Et dixit: “ Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli ”. 3 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Damasci et super quattuor verbum non revocabo: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad, 4 mittam ignem in domum Hazael, et devorabit aedes Benadad; 5 conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de Biceataven et tenentem sceptrum de Betheden; et transferetur populus Syriae Cir ”, dicit Dominus. 6 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Gazae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut traderent eam in Edom, 7 mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes eius; 8 disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum ”, dicit Dominus Deus. 9 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Tyri et super quattuor verbum non revocabo: eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom et non sint recordati foederis fratrum, 10 mittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes eius ”. 11 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Edom et super quattuor verbum non revocabo: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem, 12 mittam ignem in Theman, et devorabit aedes Bosrae ”. 13 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor verbum non revocabo: eo quod dissecuerint praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum, 14 succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae; 15 et ibit rex eorum in captivitatem, ipse et principes eius simul ”, dicit Dominus.

Am 1, 1-15





Verš 1
Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobus annis ante terraemotum.
Za 14:5 - Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam vallis montium pertinget usque ad Iasol; et fugietis, sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iudae, et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.

Verš 2
Et dixit: “ Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli ”.
Jer 25:30 - Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam; rugiens rugiet super pascua sua, celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae.
Joe 3:16 -

Verš 5
conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de Biceataven et tenentem sceptrum de Betheden; et transferetur populus Syriae Cir ”, dicit Dominus.
Jer 17:1 - Peccatum Iudae scriptum est stilo ferreo, in ungue adamantino exaratum super tabulam cordis eorum et in cornibus ararum eorum,
Jer 49:23 - Ad Damascum. “ Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt; turbati sunt in mari sollicitudinis, quod quiescere non potuit.
2Kr 16:9 - Qui et acquievit voluntati eius. Ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius in Cir; Rasin autem interfecit.

Verš 6
Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Gazae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut traderent eam in Edom,
2Krn 21:16 - Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum, qui confines sunt Aethiopibus,
2Krn 28:18 - Philisthim quoque diffusi sunt per urbes Sephelae et Nageb Iudae ceperuntque Bethsames et Aialon et Gederoth, Socho quoque cum viculis eius et Thamnan et Gamzo cum viculis earum et habitaverunt in eis.

Am 1,1 - O Amosovi a o kráľoch v tomto verši spomínaných pozri úvod. Zemetrasenie, o ktorom je tu reč, muselo byť veľmi pamätné, keď ho ešte aj o niekoľko storočí spomína prorok Zachariáš (14,5).

Am 1,2 - Začiatok verša je citát z Joel 4,16 (Vulg 3,16). O Karmeli pozri 1 Kr 18,19.

Am 1,3 - Damask bol hlavným mestom Aramejska (Sýrie). Ukrutnosť Aramejčanov k obyvateľom Galaádu sa spomína v 2 Kr 10,32 a 13,7. O mláťačke pozri pozn. k Iz 28,27.

Am 1,5 - Bet Eden bola sýrska provincia; asýrske pamiatky ju volajú Bít-Adini. Jej poloha nie je presne známa. – Ten, čo drží žezlo, je panovník. – Poloha Kíru je neznáma, porov. Iz 22,6; Am 9,7.

Am 1,6-8 - O tomto zločine Filištíncov pozri pozn. k Joel 4,4–8. (Vulg 3,3 n.). Gaza, Azot, Askalon a Akaron boli hlavné mestá filištínskych kniežatstiev. Get, hlavné mesto piateho kniežatstva, sa tu nespomína. – Prorok zakaždým zdôrazňuje, že Božie výroky sú neodvolateľné.

Am 1,9 - Aj Týrčanom sa vyčíta, že predávali Izraelitov za otrokov Edomčanom a zabudli na priateľstvo, ktoré Izraelitov za časov Dávida a Šalamúna viazalo k Týrčanom, porov. 2 Sam 5,11; 1 Kr 5, 15; 9,11.

Am 1,11 - Edomčania boli bratským národom Izraelitov, pretože pochádzali od Jakubovho brata Ezaua. – O Temane pozri pozn. k Jer 49,7; o Bozre pozn. k Iz 34,6.

Am 1,13 - O podobných ukrutnostiach pozri 2 Kr 8,12; 15,16.

Am 1,14 - O Rabe pozri pozn. k Jer 49,2.