výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 22, 1-25

1 Oraculum vallis Visionis. Quidnam tibi est, quia ascendisti omnis in tecta, 2 clamoris plena, urbs tumultuans, civitas exsultans? Interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello; 3 cuncti principes tui fugerunt simul sine arcu capti; omnes, qui inventi sunt, capti sunt simul, procul fugerunt. 4 Propterea dixi: “ Recedite a me, amare flebo; nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filiae populi mei ”. 5 Dies enim confusionis et conculcationis et fletus Domino, Deo exercituum, in valle Visionis, eversio murorum et vociferatio ad montem. 6 Et Elam sumpsit pharetram, in agmine hominum equitum, et Cir nudavit clipeum. 7 Et electae valles tuae plenae sunt quadrigarum, et equites ponunt sedes suas in porta. 8 Et revelatum est operimentum Iudae, et respexisti in die illa armamentarium domus Saltus; 9 et scissuras civitatis David vidistis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris. 10 Et domos Ierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum; 11 et lacum fecistis inter duos muros pro aqua piscinae veteris; sed non suspexistis ad eum, qui fecit haec, et eum, qui haec de longe formavit, non vidistis. 12 Et vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illa ad fletum et ad planctum, ad calvitium et ad cingendum saccum; 13 et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: “ Comedamus et bibamus, cras enim moriemur ”. 14 Et revelatum est in auribus meis a Domino exercituum: “ Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini! ”, dicit Dominus, Deus exercituum. 15 Haec dicit Dominus, Deus exercituum: “ Vade, ingredere ad procuratorem istum, ad Sobnam praepositum palatii: 16 “Quid tibi hic? Aut quis tibi hic, quia excidisti tibi hic sepulcrum?”. Effodiens in excelso sepulcrum suum, excavabat in petra tabernaculum sibi. 17 Ecce Dominus vehementer proiciet te, homo, violenter te apprehendens. 18 In globum te convolvet glomerans; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erunt currus gloriae tuae, ignominia domus domini tui. 19 Et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te. 20 Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliachim filium Helciae 21 et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo cingam eum et potestatem tuam dabo in manu eius; et erit in patrem habitantibus Ierusalem et domui Iudae. 22 Et dabo clavem domus David super umerum eius; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. 23 Et figam illum paxillum in loco securo, et erit in solium gloriae domui patris sui. 24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris sui, propagines et stirpes, omne vas parvulum, a pelvibus ad amphoras. 25 In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, et frangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est ”.

Iz 22, 1-25





Verš 20
Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
2Kr 18:18 - vocaveruntque regem. Egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis.
2Kr 18:26 - Dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioah Rabsaci: “ Precamur, ut loquaris nobis servis tuis Aramaice, siquidem intellegimus hanc linguam, et non loquaris nobis Iudaice, audiente populo, qui est super murum ”.
2Kr 18:37 - Venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.

Verš 4
Propterea dixi: “ Recedite a me, amare flebo; nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filiae populi mei ”.
Jer 9:1 - Quis dabit mihi in solitudine deversorium viatorum, et de relinquam populum meum et recedam ab eis? Quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum.

Verš 13
et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: “ Comedamus et bibamus, cras enim moriemur ”.
Iz 56:12 - “ Venite, sumam vinum, et impleamur ebrietate; et cras erit sicut hodie et multo amplius ”.
1Kor 15:32 - Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur.

Iz 22,1 - Údolím videnia sa tu volá celý Jeruzalem, vo verši 5 má to meno len ktorési jeruzalemské údolie.

Iz 22,2-4 - Pre skazu kedysi veselého, teraz však nariekajúceho, vodcami a obrancami opusteného mesta je prorok taký zarmútený, že ho nemožno potešiť.

Iz 22,5 - Tento verš prekladá Vulg trocha odchylne: "Lebo deň zabíjania a šliapania a náreku má v Údolí videnia Pán, Boh zástupov, ktorý skúma múr a je velebný nad vrchom."

Iz 22,6 - O Elame pozri 21,2. – "Qír obnažil štít", rozumej: Vojaci neznámeho ináč národa Qír posťahovali zo svojich štítov kožené povlaky a sú prichystaní k boju.

Iz 22,8 - Rozumej: Júdovci už budú vidieť, že im hrozí záhuba, darmo budú čakať zbrane zo zbrojnice, ktorá bola v Lesnom dome (pozri 1 Kr 7,2 a 10,17.21).

Iz 22,9-14 - Tu sa opisujú rozličné opatrenia na obranu mesta a zúfalé hodovanie obyvateľov, ktorí sa nechcú obrátiť k Bohu. "Dolný rybník" je totožný so "Starým rybníkom". V ktorej čiastke mesta bol, nevieme.

Iz 22,16 - Azda si ho dal vytesať na mieste, ktoré bolo nad jeho hodnosť a vznešenosť.

Iz 22,20 - O Eliakimovi pozri aj 36,3.11.22; 37,2.

Iz 22,22 - Kľúč "na pleci" znamená, že s hodnosťou bude spojená aj ťarcha.

Iz 22,23 - Eliakim bude ako rázsocha, na ktorej visia nádoby rozličnej veľkosti a rôzneho tvaru. Od neho budú závisieť ľudia rozličného postavenia.

Iz 22,25 - Eliakim nezostal asi verný Bohu, preto mu prorok v tomto verši, k proroctvu pravdepodobne len neskoršie pripojenom, predpovedá pád a záhubu, ktorá postihne aj tých, čo záviseli na ňom.