výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 13, 1-22

1 Oraculum Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos. 2 Super montem decalvatum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas ducum. 3 Ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos ad iram meam, exsultantes in gloria mea. 4 Vox multitudinis in montibus quasi populi ingentis, vox sonitus regnorum gentium congregatarum. Dominus exercituum recenset militiam belli; 5 veniunt de terra procul a termino caeli, Dominus et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram. 6 Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet. 7 Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet. 8 Perterrebuntur. Torsiones et dolores tenebunt eos, quasi parturiens dolebunt; unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus eorum. 9 Ecce dies Domini venit, crudelis et indignationis plenus et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conteret de ea. 10 Quoniam stellae caeli et sidera eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. 11 Et visitabo super orbem propter mala et super impios propter iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam protervorum et arrogantiam fortium humiliabo. 12 Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obryzo. 13 Super hoc caelum turbabo, et movebitur terra de loco suo in indignatione Domini exercituum et in die irae furoris eius. 14 Et erit quasi damula fugiens et quasi ovis, et non erit qui congreget; unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. 15 Omnis, qui inventus fuerit, occidetur, et omnis, qui captus fuerit, cadet in gladio; 16 infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur. 17 Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant nec aurum velint; 18 sed arcus pueros prosternent et fructui uteri non miserebuntur. 19 Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram. 20 Non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem, nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores accubare facient ibi, 21 sed accubabunt ibi bestiae, et replebunt domus eorum ululae, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi; 22 et respondebunt ibi hyaenae in aedibus eius, et thoes in delubris voluptatis. Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur.

Iz 13, 1-22





Verš 10
Quoniam stellae caeli et sidera eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
Ez 32:7 - et operiam, cum exstinctus fueris, caelum et nigrescere faciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum;
Joe 2:31 -
Joe 3:15 -
Mt 24:29 - Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur.
Mk 13:24 - Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum,
Lk 21:5 - Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit:

Verš 19
Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram.
Gn 19:25 - et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia.
Iz 1:9 - Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus.
Jer 49:18 - Sicut subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.
Jer 50:40 - Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.

Iz 13,1 - Boh predstavil jeho prorockému zraku budúce spustošenie tohto mesta.

Iz 13,2 - Cez "brány kniežat" vchádzali do mesta len kráľ a jeho veľmoži. Teraz sa cez ne vrúti aj nepriateľské vojsko.

Iz 13,3 - "Boží zasvätenci" sú tí, ktorých Boh venoval, zasvätil úlohe potrestať Babylon.

Iz 13,10 - Tu opísaný súd nad Babylonom je zároveň predobrazom posledného súdu, preto sa tu uvádzajú niektoré zjavy, ktoré sa doslovne splnia až pri tomto súde.

Iz 13,12 - Krajinu Ofír hľadajú niektorí v Južnej Arábii, iní v Indii, zas iní na východnom pobreží Afriky oproti ostrovu Madagaskar.

Iz 13,14 - Cudzinci budú z Babylonu utekať, aby aj ich nezastihla pohroma (porov. 47,15).

Iz 13,17 - Kráľovstvo Médov bolo severovýchodne od Asýrsko-Babylonskej ríše. Perzský kráľ Kýros premohol r. 550 pr. Kr. médskeho kráľa Astyaga a pod svojou berlou zjednotil Kráľovstvá perzské a médske a vyvrátil Babylonskú ríšu r. 539 pr. Kr. Toto vyvrátenie predpovedá tu prorok, no nespomína Peržanov, len Médov, lebo títo vynikali ukrutnosťou. Nedali sa podplatiť, lebo korisť po vyhubení nepriateľského obyvateľstva i tak ostala im.

Iz 13,19-22 - Prorok predpovedá zánik starej babylonskej kultúry. Vysokú kultúru Babylonu potvrdzujú dnes vykopávky a klinopisné knižnice, ktoré našli v zrúcaninách.