výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 40, 1-31

1 Consolamini, consolamini populum meum, dicit Deus vester. 2 Loquimini ad cor Ierusalem et clamate ad eam, quoniam completa est militia eius, expiata est iniquitas illius; suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. 3 Vox clamantis: “ In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. 4 Omnis vallis exaltetur, et omnis mons et collis humilietur; et fiant prava in directa, et aspera in plana: 5 et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est ”. 6 Vox dicentis: “ Clama! ”. Et dixi: “ Quid clamabo? ”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri; 7 exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus. 8 Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in aeternum. 9 Super montem excelsum ascende, tu, quae evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, quae evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere; dic civitatibus Iudae: “ Ecce Deus vester, 10 ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo. 11 Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat ”. 12 Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo disposuit, modio continuit pulverem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera? 13 Quis direxit spiritum Domini? Aut quis consilium suum ostendit illi? 14 Cum quo iniit consilium, et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi? 15 Ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum pulveris in statera reputantur; ecce insulae quasi pulvis exiguus. 16 Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum. 17 Omnes gentes, quasi non sint, coram eo; quasi nihilum et inane reputantur ab eo. 18 Cui ergo similem facitis Deum? Aut quam imaginem ponitis ei? 19 Sculptile conflat faber, et aurifex auro figurat illud, et laminis argenteis argentarius. 20 Nimis pauper, ut offerat lignum imputribile: exquirit sibi sapientem artificem, ut statuat simulacrum, quod non moveatur. 21 Numquid non scitis? Numquid non audistis? Numquid non annuntiatum est vobis ab initio? Numquid non intellexistis fundamenta terrae? 22 Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; 23 qui redigit in nihilum principes, iudices terrae velut inane facit. 24 Et quidem neque plantatus neque satus neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam aufert eos. 25 “ Et cui assimilabitis me, quasi aequalis ei sim ego? ”, dicit Sanctus. 26 Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit haec? Qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum deest. 27 Quare dicis, Iacob, et loqueris, Israel: “ Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transit? ”. 28 Numquid nescis? Aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae; non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius. 29 Qui dat lasso virtutem et invalido robur multiplicat. 30 Deficient pueri et laborabunt, et iuvenes lapsu labentur; 31 qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

Iz 40, 1-31





Verš 3
Vox clamantis: “ In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
Mt 3:3 - Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: “ Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius!" ”.
Mk 1:3 - vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” ”,
Lk 3:4 - sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “ Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.
Jn 1:23 - Ait: “ Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta ”.

Verš 5
et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est ”.
Jn 1:14 - Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.

Verš 6
Vox dicentis: “ Clama! ”. Et dixi: “ Quid clamabo? ”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri;
Jób 14:2 - Qui quasi flos egreditur et arescit et fugit velut umbra et non permanet.
Ž 90:5 - Auferes eos, somnium erunt:
Ž 102:11 - a facie irae et increpationis tuae, quia elevans allisisti me.
Ž 103:15 - Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
Jak 1:10 - dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.
1Pt 1:24 - quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit;

Verš 8
Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in aeternum.
1Pt 1:25 - verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.

Verš 10
ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo.
Iz 62:11 - Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: “ Dicite filiae Sion: Ecce salus tua venit, ecce merces eius cum eo, et praemium eius coram illo.

Verš 11
Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat ”.
Ez 34:23 - Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
Mi 7:14 - Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae, habitantes solos in saltu, in medio hortorum; pascantur Basan et Galaad iuxta dies antiquos.
Jn 10:11 - Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;
Iz 49:10 - non esurient neque sitient, et non percutiet eos aestus vel sol, quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum adducet eos.

Verš 13
Quis direxit spiritum Domini? Aut quis consilium suum ostendit illi?
Rim 11:34 - Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit?
1Kor 2:16 - Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus.

Verš 17
Omnes gentes, quasi non sint, coram eo; quasi nihilum et inane reputantur ab eo.
Dan 4:35 -

Verš 18
Cui ergo similem facitis Deum? Aut quam imaginem ponitis ei?
Iz 46:5 - Cui assimilatis me et adaequatis et comparatis me, et erimus similes?
Sk 17:29 - Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi, sculpturae artis et cogitationis hominis, divinum esse simile.

Verš 22
Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;
Jób 9:8 - Qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris.
Ž 104:2 - amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut velum,
Iz 44:24 - Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: “ Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum?

Verš 23
qui redigit in nihilum principes, iudices terrae velut inane facit.
Jób 12:21 - Effundit despectionem super principes et cingulum fortium relaxat.
Ž 107:40 - Effudit contemptionem super principes et errare fecit eos in deserto invio.

Verš 28
Numquid nescis? Aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae; non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius.
Ž 147:5 - Magnus Dominus noster et magnus virtute, sapientiae eius non est numerus.

Iz 40,1 - 40 – 66. V hl. 39 predpovedal prorok babylonské zajatie. To bolo potrebné pre porozumenie ďalších hláv (40 – 66), pretože sa v nich hneď od začiatku predpokladá toto zajatie. Cieľom týchto proroctiev je tešiť zajatcov, že sa vyslobodia. Tým sa však cieľ Knihy nevyčerpáva. Vyslobodenie Izraelitov z babylonského zajatia je len predobraz oslobodenia celého ľudského pokolenia z moci diablovej; spása, ktorej je pôvodcom perzský kráľ Kýros (pozri bližšie v úvode k tomuto prorokovi), je len predobraz spásy, ktorej pôvodcom bol Mesiáš, Ježiš Kristus. – Hl. 40 je predslov k týmto proroctvám.

Iz 40,1-5 - Boh pripravuje spásu ľudstva. Obraz verša 3 vzal prorok zo zvyku, že hlásateľ oznamoval príchod panovníka a staral sa, aby cesty, ktorými bude kráčať kráľ, boli urovnané a schodné. Boh odstránil všetky prekážky, ktoré jeho ľud postretnú na ceste, po ktorej sa bude vracať zo zajatia.

Iz 40,6 - Ľudská zloba neprekazí spásonosné Božie úmysly.

Iz 40,11 - Boh je dobrý k svojmu ľudu ako pastier k svojim ovečkám.

Iz 40,16 - Všetko nádherné cédrové a cyprusové drevo a všetka zverina pohoria v pomere k Božej velebnosti by bola iba nepomerne malá obeta. Tým sa, pravda, neodsudzujú starozákonné obety, len sa pripomína ich nedostatočnosť.

Iz 40,21 - Izraeliti mali chápať, že len Jahve je Boh.

Iz 40,26 - Izraelitom zajatým v Babylone mohlo by však prísť azda pokušenie, že sú hviezdy mocnejšie než Jahve. Hoci modloslužobná úcta hviezd bola aj inde rozšírená, prvenstvo patrí Babylonu. Tam bolo hvezdárstvo najviac rozšírené, preto tam aj kult hviezd mal najvýhodnejšiu pôdu (porov. 47,13). K Bohu však nemožno prirovnať ani hviezdy, veď: "Ktože ich stvoril?"