výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 61, 1-11

1 Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem; 2 ut praedicarem annum placabilem Domino et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes, 3 ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu maeroris. Et vocabuntur Terebinthi iustitiae, plantatio Domini ad glorificandum. 4 Et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generatione et generatione. 5 Et stabunt alieni et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt; 6 vos autem Sacerdotes Domini vocabimini, Ministri Dei nostri dicetur vobis; fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis. 7 Pro confusione eorum duplici et ignominia laudabunt partem suam; propterea in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis. 8 Quia ego Dominus diligens iudicium, odio habens rapinam et iniquitatem; et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis. 9 Et scietur in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus. 10 Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis. 11 Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus.

Iz 61, 1-11





Verš 1
Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem;
Lk 4:17 - Et tradi tus est illi liber prophetae Isaiae; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:

Verš 4
Et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generatione et generatione.
Iz 58:12 - Et reaedificabit gens tua ruinas antiquas; fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocaberis restitutor ruinarum, instaurator viarum, ut habitentur.

Verš 6
vos autem Sacerdotes Domini vocabimini, Ministri Dei nostri dicetur vobis; fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis.
1Pt 2:5 - et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.
1Pt 2:9 - Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:
Zjv 1:6 - et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Zjv 5:10 - et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram ”.

Iz 61,1-3 - Tieto verše hovorí Mesiáš. Pán Ježiš ich vykladal o sebe (Lk 4,16–19). Duch Pánov je na Emanuelovi (11,2) a na Pánovom služobníkovi (42,1). Všetky tieto mená označujú Mesiáša, ktorý prišiel tešiť duševne zarmútených a oslobodiť ľudí z otroctva diablovho. Rok, v ktorom Boh rozdeľuje svoje milosti, začal príchodom Spasiteľa. Pre veriacich je to čas radosti, pre tých, čo odmietajú Mesiáša, je to čas pomsty. Knabenbauer tu pekne vyzdvihuje Božie milosrdenstvo, ktoré spomína rok milosti a iba deň pomsty. Doba mesiášska sa tu prirovnáva k sobotnému a jubilejnému roku Starého zákona (Dt 15,1–6; Lv 25,10). Mesiáš odstráni smútok, že si viac ľudia nebudú už musieť sypať popol na hlavu (porov. 3,26; 47,11; 52,1–2), ale budú sa môcť ozdobovať ako na veľké slávnosti. Všetci budú upevnení v dobrom, budú to "Duby spravodlivosti" a "Štep Pána na ozdobu" (porov. 60,21).

Iz 61,5 - Pohanské národy sa pridružia k národu Božiemu a budú mu pomáhať pri budovaní Božieho kráľovstva.