výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 28, 1-43

1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar. 2 Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et decorem; 3 et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. 4 Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi; 5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque et byssum. 6 Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito. 7 Duas fascias umerales habebit et in utroque latere summitatum suarum copulabitur cum eis. 8 Et balteus super ephod ad constringendum, eiusdem operis et unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta. 9 Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel: 10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum. 11 Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos textura aurea; 12 et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem. 13 Facies ergo margines textas ex auro 14 et duas catenulas ex auro purissimo quasi funiculos opus tortile et inseres catenulas tortas marginibus. 15 Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta. 16 Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. 17 Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus; 18 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis; 19 in tertio hyacinthus, achates et amethystus; 20 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. 21 Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. 22 Facies in pectorali catenas quasi funiculos, opus tortile, ex auro purissimo; 23 et duos anulos aureos, quos pones in utraque pectoralis summitate; 24 catenasque aureas iunges anulis, qui sunt in marginalibus eius; 25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore. 26 Facies et duos anulos aureos, quos pones in summitatibus pectoralis in ora interiore, quae respicit ephod. 27 Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod, 28 et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari. 29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino in aeternum. 30 Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper. 31 Facies et pallium ephod totum hyacinthinum, 32 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis, sicut in capitio loricae, ne rumpatur. 33 Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis; 34 ita ut sit tintinnabulum aureum inter singula mala punica. 35 Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. 36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino". 37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram 38 super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus. 39 Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii. 40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem; 41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. 42 Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femora; 43 et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum.

Ex 28, 1-43





Verš 1
Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
Heb 5:4 - Nec quisquam sumit sibi illum honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam et Aaron.

Verš 36
Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino".
Ex 39:30 - Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “ Sanctum Domino ”;

Verš 6
Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito.
Ex 39:2 - Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta

Verš 39
Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii.
Ex 28:4 - Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi;

Verš 15
Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
Ex 39:8 - Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta,

Verš 31
Facies et pallium ephod totum hyacinthinum,
Ex 39:22 - Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum

Ex 28,3-14 - Veľkňaz mal sčiastky to isté rúcho ako obyčajní kňazi, ale iné čiastky jeho obleku boli odlišné. Odlišné časti veľkňazského odevu spomínajú sa vo v. 4. Efód, čiže náramenník, skladal sa z dvoch čiastok: prednej a zadnej. Obe čiastky spájali sa na pleciach sponkami, ktoré boli ozdobené drahokamami. Na dvoch drahokamoch boli vyryté mená dvanástich kmeňov izraelských. Toto rúcho podobalo sa našej kazule, bolo však cez pás zvonka prepásané šnúrou. Siahalo len nad kolená.

Ex 28,15 - Náprsník sa skladal z dvoch rovnakých štvorcových čiastok. Obe čiastky na spodku boli zošité. Mohli by sme ho porovnať s našou burzou. Na vonkajšej strane bol ozdobený dvanástimi drahokamami, upevnenými v štyroch radoch. Na každom drahokame bolo vyryté meno jedného kmeňa. Vrchné konce pripájali sa na zlaté šnúrky, čo viseli od spôn na pleciach, spodné kraje, lepšie povedané rožky, priväzovali sa šnúrou, ktorou sa pripevňoval efód.

Ex 28,30 - V náprsníku nosieval veľkňaz posvätné žreby, lósy, tzv. urim a tumim, doslova svetlo a pravdu. O podobe týchto predmetov Biblia nevraví. Boli to najskôr tri menšie kamienky, z ktorých jeden značil "áno", druhý "nie" a tretí nedával nijakú odpoveď (1 Sam 28,6). Za časov prorokov posvätné žreby sa už neužívajú, kedy však celkom prestali, nevedno. Po návrate z babylonského zajatia sa už nespomínajú.

Ex 28,39 - Tunika spodná, ktorú kňaz nosieval na tele, bola dlhá, siahala až po členky a mala aj rukávy. Tunika, čiže ríza, bola obyčajným oblekom Izraelitov. Vznešenejší nosievali dlhú, obyčajní ľudia kratšiu alebo podkasanú. Rozdiel medzi čiapkou veľkňazovou a čiapkou ostatných kňazov bol v tom, že pokým čiapky jednoduchých kňazov mali podobu dnešného turbanu, veľkňazova čiapka bola vyššia a ozdobnejšia.