výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 92, 1-16

1 PSALMUS. Canticum. Pro die Sabbati. 2 Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo, Altissime, 3 annuntiare mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem 4 in decachordo et psalterio, cum cantico in cithara. 5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. 6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. 7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelleget haec. 8 Cum germinaverint peccatores sicut fenum, et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem, hoc tamen erit ad interitum in saeculum saeculi; 9 tu autem altissimus in aeternum, Domine. 10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem. 11 Exaltabis sicut unicornis cornu meum, perfusus sum oleo uberi. 12 Et despiciet oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. - 13 Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani succrescet. 14 Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt. 15 Adhuc fructus dabunt in senecta, uberes et bene virentes erunt, 16 ut annuntient quoniam rectus Dominus, refugium meum, et non est iniquitas in eo.

Ž 92, 1-16





Verš 12
Et despiciet oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. -
Oz 14:5 - “ Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.
Sdc 9:15 - Quae respondit eis: “Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite; sin autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno et devoret cedros Libani!”.

Z 92 - "Na Pánov deň" - označuje sa liturgické umiestnenie žalmu pri bohoslužbe. Podľa Talmudu sa spieval za rannej sobotňajšej obety, sprevádzal druhú čiastku celopalu, čiže celostnej žertvy, tzv. "mokrú obetu" (Ex 29,38; Nm 28,9).

Z 92,3 - Deň a noc spolu nestačia na to, aby sme dostatočne ocenili a aby sme sa poďakovali za Božie milosrdenstvo a Božiu lásku k nám ľuďom.

Z 92,14 - Žalmista chce povedať, že tí, čo sú blízko Boha ako stromy zasadené v nádvorí svätyne, čo zachovávajú Božie príkazy, budú pod stálou Božou opaterou a láskavosťou.