výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 139, 1-24

1 Magistro chori. David. PSALMUS. Domine, scrutatus es et cognovisti me, 2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Intellexisti cogitationes meas de longe, 3 semitam meam et accubitum meum investigasti. Et omnes vias meas perspexisti, 4 quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Domine, tu novisti omnia. 5 A tergo et a fronte coartasti me et posuisti super me manum tuam. 6 Mirabilis nimis facta est scientia tua super me, sublimis, et non attingam eam. 7 Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? 8 Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. 9 Si sumpsero pennas aurorae et habitavero in extremis maris, 10 etiam illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. 11 Si dixero: “ Forsitan tenebrae compriment me, et nox illuminatio erit circa me ”, 12 etiam tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur C sicut tenebrae eius ita et lumen eius -. 13 Quia tu formasti renes meos, contexuisti me in utero matris meae. 14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. 15 Non sunt abscondita ossa mea a te, cum factus sum in occulto, contextus in inferioribus terrae. 16 Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo scripti erant omnes dies: ficti erant, et nondum erat unus ex eis. 17 Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus; nimis gravis summa earum. 18 Si dinumerabo eas, super arenam multiplicabuntur; si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum. 19 Utinam occidas, Deus, peccatores; viri sanguinum, declinate a me. 20 Qui loquuntur contra te maligne: exaltantur in vanum contra te. 21 Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam et insurgentes in te abhorrebam? 22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. 23 Scrutare me, Deus, et scito cor meum; proba me et cognosce semitas meas 24 et vide, si via vanitatis in me est, et deduc me in via aeterna.

Ž 139, 1-24





Verš 8
Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.
Jób 26:6 - Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum Perditioni.
Am 9:2 - Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos.
Heb 4:13 - et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.

Verš 23
Scrutare me, Deus, et scito cor meum; proba me et cognosce semitas meas
Jób 31:6 - appendat me in statera iusta et sciat Deus integritatem meam.
Ž 26:2 - Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. —

Verš 15
Non sunt abscondita ossa mea a te, cum factus sum in occulto, contextus in inferioribus terrae.
Jób 10:8 - Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente praecipitas me?
Jób 10:10 - Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti?
Kaz 11:5 - Quomodo ignoras, quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.

Z 139,2 - Pán vie o všetkom, čo žalmista robí.

Z 139,4 - Pán pozná myšlienky človeka (2b), preto je len zrejmé, že pozná aj ľudské slová, ktoré sú vyjadrením myšlienky. Pán ich pozná prv, než zaznejú z ľudských úst.

Z 139,9 - Keby žalmista rýchlosťou svetla zutekal na východ -"zornička" - alebo keby sa vychytil a býval na západe - "na najvzdialenejšom mori" - pred Božou prítomnosťou neutečie.

Z 139,12 - Tieto slová sú asi exegetická glosa, ktorá sa dostala z marga do textu.

Z 139,13-14 - Pán utvoril útroby človeka - dosl. obličky (Ž 26,2). "Obličky" sa považovali za sídlo myšlienok a citov (Ž 7,10; Prís 23,16 atď.). Pán "utkal" žalmistu - a každého človeka - ako nejaký tkáč z nervov, žíl, kostí, mäsa a kože v lone jeho matky. Vznik a vývoj ľudského plodu v materskom živote Semiti považovali za najväčší div a tajomstvo (Kaz 11,5). A Pánovi nie je ani to neznáme, ba naopak, on je pôvodcom tohto tajomstva. To, čo je neprístupné ľudskému oku, Pán vidí, vie o tom, lebo to sám pôsobí.

Z 139,18 - Stále mu ostáva celý Pán na rozjímanie a na rozprávanie - "ešte stále som pri tebe".