výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 142, 1-8

1 Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio. 2 Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor; 3 effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. 4 Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. 5 Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. - 6 Clamavi ad te, Domine; dixi: “ Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium. 7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. 8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi ”.

Ž 142, 1-8





Verš 3
effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
Ž 77:3 - In die tribulationis meae Deum exquisivi, manus meae nocte expansae sunt et non fatigantur. Renuit consolari anima mea;

Verš 5
Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. -
Ž 16:5 - Dominus pars hereditatis meae et calicis mei: tu es qui detines sortem meam.

Verš 6
Clamavi ad te, Domine; dixi: “ Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium.
Ž 41:1 - Magistro chori. PSALMUS. David.
Ž 79:8 - Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum, cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.
Ž 116:6 - Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et salvum me faciet.

Z 142 - Žalmistu prenasledujú nepriatelia, hrozí mu nebezpečenstvo smrti, preto sa vo svojom súžení obracia o pomoc k Pánovi.

Z 142,4 - "Chodník" alebo "cesta" značí položenie, osud.

Z 142,5 - Žalmista sa "pozeral napravo", pozeral, kto by sa ho zastal, kto by ho chránil pred nespravodlivým prenasledovateľom. Na súde po pravej strane stával obhajca toho, kto bol žalovaný (Ž 16,8; 121,5).

Z 142,8 - Žalmista prosí, aby ho Pán vyslobodil "zo žalára". Je možné, že Dávid týmto slovom označuje jaskyňu, v ktorej ho prekvapil nepriateľ. - "Keď mi prejavíš priazeň" - všetci spravodliví sa budú tešiť z víťazstva dobra nad zlom.