| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 30, 1-13 |
1 Ž 30, 1 PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David. 2 Ž 30, 2 Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me nec delectasti inimicos meos super me. 3 Ž 30, 3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. 4 Ž 30, 4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum. 5 Ž 30, 5 Psallite Domino, sancti eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius, 6 Ž 30, 6 quoniam ad momentum indignatio eius, et per vitam voluntas eius. Ad vesperum demoratur fletus, ad matutinum laetitia. 7 Ž 30, 7 Ego autem dixi in securitate mea: “ Non movebor in aeternum ”. 8 Ž 30, 8 Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. 9 Ž 30, 9 Ad te, Domine, clamabam et ad Deum meum deprecabar. 10 Ž 30, 10 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam? 11 Ž 30, 11 Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adiutor meus. 12 Ž 30, 12 Convertisti planctum meum in choros mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia, 13 Ž 30, 13 ut cantet tibi gloria mea et non taceat. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
| | Ž 30, 1-13 |
Verš 4
Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum.
Ž 97:12 - Laetamini, iusti, in Domino et confitemini memoriae sanctitatis eius.
Z 30,12 - Rúcho pokánia a smútku - "vrecovina, zrebné vrece, žinenka" (hebr. šaq).