výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 72, 1-19

1 Salomonis. Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis; 2 iudicet populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio. 3 Afferant montes pacem populo, et colles iustitiam. 4 Iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios inopis et humiliabit calumniatorem. 5 Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem. 6 Descendet sicut pluvia in gramen, et sicut imber irrigans terram. 7 Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur luna. 8 Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. 9 Coram illo procident incolae deserti, et inimici eius terram lingent. 10 Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. 11 Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. 12 Quia liberabit inopem clamantem et pauperem, cui non erat adiutor. 13 Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet. 14 Ex oppressione et violentia redimet animas eorum, et pretiosus erit sanguis eorum coram illo. - 15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et orabunt pro ipso semper; tota die benedicent ei. 16 Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius; et florebunt de civitate sicut fenum terrae. 17 Sit nomen eius benedictum in saecula, ante solem permanebit nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. 18 Benedictus Dominus Deus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus. 19 Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum; et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat.

Ž 72, 1-19





Verš 12
Quia liberabit inopem clamantem et pauperem, cui non erat adiutor.
Jób 29:12 - eo quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum, cui non esset adiutor.

Verš 5
Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem.
Ž 89:36 - Semel iuravi in sancto meo: David non mentiar.

Verš 6
Descendet sicut pluvia in gramen, et sicut imber irrigans terram.
2Sam 23:4 - est sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus; de splendore post pluviam herba oritur de terra”.

Z 72 - Tradícia, tak kresťanská ako aj židovská (Targum Midraš), považuje žalm za mesiášsky. Doslovné splnenie tohto žalmu uskutočnilo sa len na Mesiášovi.

Z 72,1 - "Kráľ a kráľov syn" je jedna a tá istá osoba.

Z 72,3 - "Vrchy a pahorky" predstavujú celú Palestínu, hornatú zem.

Z 72,5 - Mesiášovo kráľovstvo bude večné. Vyjadruje sa to trvaním "slnka a mesiaca".

Z 72,8 - Mesiáš bude vládnuť celým svetom.

Z 72,10 - Autor takto ohraničil tri svetové diely, ktoré boli známe v tom čase: Áziu, Európu a Afriku.

Z 72,14 - "V jeho očiach je vzácna ich krv", ich život; nedovolí vyliať nevinnú krv (Ž 116,15).

Z 72,18 - Verše nepatria k žalmu, sú chválospevom, doxológiou na konci Druhej knihy žalmov.