výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 140, 1-14

1 Magistro chori. PSALMUS. David. 2 Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro violentiae serva me. 3 Qui cogitaverunt mala in corde, tota die constituebant proelia. 4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum. 5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris et a viro violentiae serva me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos. 6 Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in rete, iuxta iter offendicula posuerunt mihi. 7 Dixi Domino: “ Deus meus es tu; auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae ”. 8 Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli. 9 Ne concedas, Domine, desideria impii; consilia eius ne perficias. Exaltant 10 caput, qui circumdant me; malitia labiorum ipsorum operiat eos. 11 Cadant super eos carbones ignis, in foveas deicias eos, et non exsurgant. 12 Vir linguosus non firmabitur in terra, virum violentiae mala capient in interitu. 13 Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum. 14 Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti in conspectu tuo.

Ž 140, 1-14





Verš 3
Qui cogitaverunt mala in corde, tota die constituebant proelia.
Ž 58:4 - Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa.
Rim 3:13 - Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum,

Verš 5
Custodi me, Domine, de manu peccatoris et a viro violentiae serva me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos.
Jer 18:22 - Audiatur clamor de domibus eorum; adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis.

Z 140,8 - "Moja sila a záštita", dosl. "sila mojej spásy", Pán, čo zachraňuje.