výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 79, 1-13

1 PSALMUS. Asaph. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in ruinas. 2 Dederunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. 3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret. 4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt. 5 Usquequo, Domine? Irasceris in finem? Accendetur velut ignis zelus tuus? 6 Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt, et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt, 7 quia comederunt Iacob et sedem eius desolaverunt. 8 Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum, cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. 9 Adiuva nos, Deus salutaris nostri, propter gloriam nominis tui et libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. 10 Quare dicent in gentibus: “ Ubi est Deus eorum? ”. Innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est. 11 Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui superstites relinque filios mortis. 12 Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. 13 Nos autem, populus tuus et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.

Ž 79, 1-13





Verš 8
Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum, cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.
Iz 64:9 - Urbes sanctitatis tuae factae sunt in desertum, Sion deserta facta est, Ierusalem desolata est.

Verš 4
Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt.
Ž 44:13 - Vendidisti populum tuum sine lucro nec ditior factus es in commutatione eorum.
Ž 80:6 - Cibasti nos pane lacrimarum et potum dedisti nobis in lacrimis copiose.

Verš 5
Usquequo, Domine? Irasceris in finem? Accendetur velut ignis zelus tuus?
Ž 89:46 - Minorasti dies iuventutis eius, perfudisti eum confusione.

Verš 6
Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt, et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt,
Jer 10:25 - Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super cognationes, quae nomen tuum non invocaverunt; quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et pascua eius dissipaverunt.

Z 79 - Na rozdiel od 74. žalmu, v ktorom je reč predovšetkým o zrúcaní a znesvätení chrámu, tento žalm hovorí o skaze Jeruzalema.

Z 79,12 - "Vráť sedemnásobne do lona" (v hebr. je doslova v "záhyb", rozumej v záhyb šiat, kam sa dávali veci, ktoré človek nosil so sebou) "našim susedom" - žalmista prosí o spravodlivosť aj proti svojim nevďačným susedom, ktorí sa tešili zo skazy vyvoleného národa, ktorí nemali zľutovania a ktorí sa tiež pričinili o dovŕšenie katastrofy.