výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 22, 1-32

1 Magistro chori. Ad modum cantici " Cerva diluculo ". PSALMUS. David. 2 Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei. 3 Deus meus, clamo per diem, et non exaudis, et nocte, et non est requies mihi. 4 Tu autem sanctus es, qui habitas in laudibus Israel. 5 In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos; 6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi. 7 Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. 8 Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia moverunt caput: 9 “ Speravit in Domino: eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum ”. 10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ad ubera matris meae. 11 In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu. 12 Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet. 13 Circumdederunt me vituli multi, tauri Basan obsederunt me. 14 Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens. 15 Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. 16 Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. 17 Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, 18 et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me; 19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem. 20 Tu autem, Domine, ne elongaveris; fortitudo mea, ad adiuvandum me festina. 21 Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam. 22 Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam. 23 Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te. 24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum. Metuat eum omne semen Israel, 25 quoniam non sprevit neque despexit afflictionem pauperis nec avertit faciem suam ab eo et, cum clamaret ad eum, exaudivit. 26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. 27 Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: “ Vivant corda eorum in saeculum saeculi! ”. 28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium. 29 Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. 30 Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet, 31 et semen meum serviet ipsi. Narrabitur de Domino generationi venturae; 32 et annuntiabunt iustitiam eius populo, qui nascetur: “ Haec fecit Dominus! ”.

Ž 22, 1-32





Verš 1
Magistro chori. Ad modum cantici " Cerva diluculo ". PSALMUS. David.
Mt 27:46 - Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “ Eli, Eli, lema sabacthani? ”, hoc est: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”.
Mk 15:34 - Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: “ Heloi, Heloi, lema sabacthani? ”, quod est interpretatum: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”.

Verš 5
In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos;
Ž 25:3 - GHIMEL. etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. Confundantur infideliter agentes propter vanitatem.
Ž 31:1 - Magistro chori. PSALMUS. David.
Iz 49:23 - Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus: non confundentur, qui sperant in me ”.
Rim 9:33 - sicut scriptum est: “ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur ”.

Verš 7
Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis.
Mt 27:39 - Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua

Verš 8
Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia moverunt caput:
Mt 27:43 - Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: “Dei Filius sum” ”.

Verš 16
Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me.
Mt 27:35 - Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
Mk 15:24 - Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
Lk 23:33 - Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.
Jn 19:23 - Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
Jn 19:37 - et iterum alia Scriptura dicit: “ Videbunt in quem transfixerunt ”.
Jn 20:25 - Dicebant ergo ei alii discipuli: “ Vidimus Dominum! ”. Ille autem dixit eis: “ Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam ”.

Verš 18
et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me;
Lk 23:34 - Iesus autem dicebat: “ Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
Jn 19:24 - Dixerunt ergo ad invicem: “ Non scindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit ”, ut Scriptura impleatur dicens: “ Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem ”. Et milites quidem haec fecerunt.

Verš 22
Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam.
Heb 2:12 - dicens: “ Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te”;

Verš 27
Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: “ Vivant corda eorum in saeculum saeculi! ”.
Ž 2:8 - Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.
Ž 72:11 - Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei.
Ž 86:9 - Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum,

Verš 31
et semen meum serviet ipsi. Narrabitur de Domino generationi venturae;
Ž 52:9 - “ Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in insidiis suis ”.

Z 22 - Tento žalm si zaslúži meno "Veľkopiatočnej vízie". Desať storočí predtým, ako sa dialo tajomstvo veľkého týždňa, omilostený prorok a básnik vidí v duchu trpiaceho Mesiáša a sýtymi farbami, smelými symbolmi, neporovnateľnou rečou líči utrpenie a víťazstvo svojho potomka, Ježiša Krista. Titulná poznámka "Laň na svitaní" označuje známu pieseň, podľa ktorej sa žalm spieval. Mesiášsky charakter žalmu je zjavný z obsahu žalmu.

Z 22,8 - Komu sa zapáči, môže ho vysmiať, môže ho pošliapať (Iz 41,14; 52,14 -53,12).

Z 22,13 - Je to obraz tvrdej, bezohľadnej sily, obraz zúrivosti a bezcitnosti. Bášan je krajina na východ od Jordána.

Z 22,17-19 - "Prebodli mi ruky a nohy". (Hebrejský text na tomto mieste je nejasný, preto volíme zmysel podľa starších prekladov ako LXX, V., preklad sýrsky, etiópsky a arabský). 17. verš ostáva jedným z najvýraznejších proroctiev SZ, lebo Dávid tu opisuje spôsob Mesiášovej smrti napriek tomu, že Židia, kým neprišli do styku s rímskym svetom, o kríži nevedeli (porov. Jn 19,37). Prv, než ho pozbavia života, delia sa o jeho odev. Nepoznáme, že by bolo bývalo zvykom u Izraelitov rozdeliť si imanie odsúdencov, alebo že by ho bol zákon prisúdil katovi. Tým viac prekvapuje, že sa aj takáto nezvyčajná okolnosť vyplňuje pri Ježišovom utrpení (Jn 19,24).

Z 22,23 - V druhej časti žalmu sa bolestné volanie mení na poďakovanie, na hymnus vďaky. Mesiáš umiera na kríži, ale je si istý, že pomoc príde, záchrana nie je ďaleko. Cez husté mrákavy nadchádzajúcej smrti preniká žiara veľkonočného rána. To, čo teraz hovorí Mesiáš, týka sa ovocia jeho vykupiteľskej smrti, to sú požehnania, ktoré sa rozprestrú nad celým ľudstvom.

Z 22,26 - Okrem vďaky a oslavy Mesiáš prinesie aj ďakovnú obetu. To znamenajú slová: "Svoje sľuby splním" (Lv 7,16; Prís 7,14). Čo znamenala a aká bola ďakovná obeta, čiže sľúbená obeta v SZ, je nám známe. Bola to obeta prinesená z vďačnosti, že Pán je v pokoji so svojím ľudom, bola to zmierna obeta, keď sa Pán po oddialení hnevu opäť blahosklonne obrátil k svojmu ľudu. Takúto obetu prinesie a bude prinášať v opätovnom obetovaní aj Mesiáš. Tu sa nemôže naznačovať nič iné, iba novozákonná obeta, obeta eucharistická, ktorá spája veriacu spoločnosť s Bohom. Je to tá istá obeta, o ktorej bude neskoršie hovoriť prorok Malachiáš, že budú od východu slnka až po západ na každom mieste obetovať, lebo je veľké Pánovo meno medzi národmi (Mal 1,11). Toto je druhé ovocie Mesiášovho utrpenia.

Z 22,28 - Tretím ovocím Mesiášovho utrpenia bude "obrátenie pohanov", vzrast Cirkvi a jej rozšírenie po celom svete, čo značí všeobecnosť spasenia.