výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 14, 1-7

1 Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum. 2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum. 3 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 4 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt; 5 illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est. 6 Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est. 7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.

Ž 14, 1-7





Verš 1
Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.
Ž 10:4 - NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: “ Non requiret; non est Deus ”.
Ž 53:1 - Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Maskil. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”.
Rim 3:10 - sicut scriptum est: “ Non est iustus quisquam,